Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 323
MEMBRUM II
309
igitur in contextu ex Crymog. apud Pontanum, pag. 7521. hæc 124
„ verba legantur (Et å Flokone piratå primum circa tempus jam
„ dictum, Ann. sc. 874. (ut est in margine quoque ibidem) Islan-
dia sit nuncupata), protestor tamen illa non mea verba, nec in
5 exemplari sive Hamburgensis sive Lugdunensis editionis reper-
tum iri, quocunque demum pacto in contextum ex Crymogæå
citatum, ut dixi, in Pontani tractatum jam extantem irrepserint.
De quo Pontani Amanuensis et Typographicus corrector vide-
rint. Vtut vero res illa se habeat, certe ex illo supposito loco,
10 verbisque tanquam meis, sed non meis, sententia quoque ut mea,
ast interim hac in parte non mea (de non nota nec nominatå
ante ann. 874. Islandiå mihi, pag. Pontani 753.) affricatur in
„ hunc modum. Ast obstat, inquit D. Pontanus, vel maximé quod
„ ad annum usque 874. inculta jacuerit Islandia (hæc fere mea
15 „ sunt verba; non quæ sequuntur) et eo tum demum temporis
„ tractu nominis illud acceperit insula. Proinde quicquid de nota
minus nec ante nominatå (ante sc. Ann. 874.) Islandiå å D.
Pontano conclusum est, contra meum illud Fundamentum con-
clusum non est, illudque hac parte subrutum minimé jacet.
20 Cæterum objicitur, quod Floko Primum Islandiæ nornen object
finxisse perhibeatur etc., sc. in Crymog., referente Pontano. Re-
spondeo ex Annalibus non posse doceri, quo potissimum Anno
ante Ingulphum etc. Floko Islandiam attigerit, licet paulo supe-
rius aliter Pontanus. Esto autem, ut etiam circa annum 834. ab
25 aliquo nornen acceperit Islandiæ hæc insula, nego tamen å sola
appellatione ad inhabitationem valere consequentiam. Non siqui-
dem istæ (appellatio et inhabitatio) mutuo se tollunt et ponunt.
Quod licet omnes concedant, exemplo tamen sit Grislandia, Grisiandia
circa Annum Christi 1380. non dum habitata, quamvis in hoc
30 Oceano reperta, nomine, magnitudine et situ satis nota, testante
Historia Navigationis Fratrum Zenorum apud Pontanum. Porro
objicitur Flokonem Islandiæ nornen finxisse etc. Inspiciatur locus
in Crymogæå, qui sic håbet. A glacie Floko tertium finxit Insulæ
nornen Island, etc. Et illud (Primum) ex Crymogæå citatum in
35 Crymogæå non extat. Poterant autem ante Flokonis ævum pisca-
tores vel piratæ paulo inferius commemorandi in litore Islandiæ
hæsisse et eådem occasione, quå Floko, glaciei circum litora
1 753- eJ-