Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 75
CALUMNIÆ
6l
ac si non sit, quod ab exteris quibusdam de spretå nostrå Islan-
diå avidé scriptitantibus sinistri responsi expectem, vos pro vestro
et gentis nostræ patrocinio in me insurgitis; et illorum quasi
induti personam (si qui forte gentem hane pauperculam iniquo
5 prosequantur odio et contemptu) negocium iniquissimum faces-
sitis, atque quod illaudatissimum tota håbet antiquitas, vestro
quodam modo exprimere ac imitari vobis credo volupe erat.
Credo etenim (ut vetustatis aliqua jam premantur vestigia Spartanorum
idque fere, ut alias, Historicorum verbis) famosam non multum tntrat,tudo
10 vobis displieuisse Lacedæmonem: in qua urbe, juxta Historico-
rum fidem, meritissimum Lycurgum nec vita innocentissima, nec
amor erga patriam constantissimus, nec leges latæ utilissimé ab
infestis civibus vindicare potuerunt, quin jam lapidibus impete-
retur, jam oculo privaretur, jam furore hostium ejiceretur, et
15 tandem patria pelleretur.
Nec ipsas simili nomine Athenas: quæ ipsum Thesea, Athe-
niens. Reip. fundatorem, decus et præsidium, post præclarissima Atheniemium
merita, quæ tanti quoque nominis Solonem, quæ Aristidem, Justi- in&ratitudo
tiæ illud et continentiæ specimen summum, in turpe exilium ege-
20 runt. Quæ Miltiadi pro Marathoni p(ugnæ) trophæorum præ-
miis carcerem et vineula decreverunt. Quæ Themistoclem, post-
quam claram Rempubl. incolumem et opulentam reddidit, ad
Xerxis paulo ante debellati indebitam misericordiam confugere
summis inimicitiis coégerunt. Quibus Phocionem non tantum
25 eculeo impositum, sed et nullam Atticæ Regionis glebulam, quæ 37
cineribus ipsius injiceretur, nactum, si addas, vix erit, quod ad
Atheniensium ingratitudinem addas.
Nec Charthaginensium factum illaudabile forsan ducetis, qui chartagh.
Hannibalem illum suum pro ipsorum salute tot Romanorum insr*titudo
30 exercitus et Imperatores fundentem, quot gregarios milites ho-
stium si occidisset, magnæ foret gloriæ et laudi, nihilominus é
conspectu suo submovere animum induxerant.
Tandem Syracusanorum libertatis suæ assertorem, Dionem, Syraauan.
primo ejicientium, deinde revocatum violatå fide publicå inter- in&ratitudo
3s ficientium, furorem et scelus quis scit, an detestabimini?
Tametsi autem Delatores, ut bonorum bonam gratiam et Occupatio vui-
laudes, non nisi submisso et modestissimo animo acceptare mihi objectioms
integrum, ita vicissim etiam vobiseum colloquendo pari animo