Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 30
16 DE ISLANDIA
dem Regni Dan. portendente. Quaré, quod in Anatome Blefk.
annotatum est, Blefkenium ducentis fere annis å verå Walde-
mari II. æra abesse, ad initium, non finem regni ipsius referen-
dum est.
Patrem Waldemarum II. f. Ericus V. in Regni administra-
tione excepit; qui deinde Ann. 1245. ab Innocent. IV. ad Con-
cilium Lugdinense evocatus cum omnibus Regni Daniæ Episcopis
per legatos occasione turbarum domesticarum semet excusavit,
etc. Anno eodem interfuit et præfuit Joann. de Placentiå Con-
cilio Othoniensi, in Fionia Danorum habito; in quo repetitum
est bannum (quod vocant) Leonis Papæ contra sacrilegos, quod
et å Gregor. IX. Pontificatus Ann. 8. Perusiæ ratificatum et per
Daniam divulgatum est.
Eodem etiam Anno consilia Principum de hoc Erico V. in
Imp. Romanum deligendo agitari cæpta sunt, teste Joann. Aven-
tino. Sed quousque tandem procedam?
Anne vero hine jam satis superque liquebit, quisnam fuerit
iv Waldemarus II. Dan. Rex et qua tempestate Daniam rexerit,
cum provinciis aliis quam Norvegiå aut Norvegiæ coloniis; quæ
ut anteå ita tum ac multo deinde seculo indigenis et domesticis
Regibus sunt usi; qui in Anatome Blefkenianå ordine et per suos
quisque annos recensentur. Nec vero in totå Waldemari II. vita,
adeo accuraté ab aliis descriptå et exoticis historiis locupletatå,
ulla uspiam fit dominii in Norvegos aut Islandos mentio. Quod
duplex Argumentum, si quem minus moveat, per me sané licebit
cum Blefkenio insaniat.
Nec vero etiam est, unde quis huic Chronologiæ, tanquam å
privato quopiam ac in historiis minus exercitato consutæ, parum
auctoritatis aut fidei tribuendum existimet; consistit etenim mul-
tarum et diversarum nationum doeumentis historicis, quæ magnå
fide, magno ingenio nobilissimus vir, historicus graviss. Dn.
Arnoldus Hvidtfeld., Dn. de Lillo etc. Reg. Daniæ olim Secre-
tarius consultiss., postea senator et Cancellarius Regni ampliss.,
ad sui operis Chronologici, linguå vernaculå editi, consumma-
tio(nem) adscivit ac ad certam annorum diataxin redegit.
Quod si adhue omnia ista parum vos movebunt, mi Dn.
Fabrici, en vobis virum Germanum, historieum etc. eximium,
ut bene scitis, clariss. illum Dn. Davidem Chytræum; maris
5
10
15
20
25
30
35