Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 31
DE ISLANDIA
17
Balthici accolam et Academiæ Rostoch. lumen, cujus calculum
Chronologicum de Rep. plagæ Arctoæ freti Balthici angustiæ
eluere aut eludere non poterant.
Hic in synopsi suå Orbis Arctoi Chorographica testatur
5 Margaretam, Semiramidem illam Danicam, Waldemari IV.
(non vero II.) filiam, Ann. Chr. 1387. Regnum Daniæ adeptam.
Quomodo igitur Waldemarus II. Ann. 1398. Res Danicas vo-
bis administrabit? An etiam adhuc plura? Scio Fabricium non
poscere; Blefkenio autem quid demum satis sit, difficile est c
10 coniicere.
Horum autem omnium hæc praxis esto: ut præter ipsissimam
rerum Danicarum historiam consulantur Dynastarum exoticorum
acta et vicinorum populorum historia, hic saltem delibata:
Nempé Imperatorum Rom. Pontificum etiam Rom. Tum etiam
is Ducum, ut Holsatiæ, Brunsvigi, Meckelburgi, Sverini, etc.,
itemque Comitum et urbium celebrium, ut Lubecensis, Ham-
burgensis, Bremensis, ac Wandalicarum et Livoniæ, etc., quibus
cum Rege Waldemaro II. res fuerat et negocia intercesserant.
Quo scilicet per istorum omnium epocham (quam vocant) et
20 annos, utpote Germanis scriptoribus notiorem, hujus nostri Wal-
demari II. ætas ab assignatå eidem å Blefkenio æra quantum
distet, vel cæco appareat.
Hine namque efficitur primo: Blefkenium å verå Walde-
mari II. Reg. Dan. (quod et suprå attigi et in Anatome Blef.
25 annotatum reperitur) æra annis pene ducentis, nempe 195. si
initia regni supputentur, si finis, 155. abesse. Deinde efficitur
eundem Regem Waldemarum, quum Norvegiam nunquam posse-
- derit, nusquam Islandos possedisse. Vide etiam Crymog. et Ana-
tom. Blef.
30 Jam porro Islandos ad ann. usque 1398. idololatras et Eth-
nicos non fuisse, quibus tandem rationibus contra Blefkenium
adhuc obtinebo, præter eas, quæ allatæ sunt in Crymog. libr. I.
cap. 10. (ubi pag. 104. æra Thangbrandi, sacerdotis extranei,
per 97. corrupta est errore typographico, quum debeat legi 997.)
35 et toto lib. 3. usque ad tempora D. Margaretæ.
Quamvis autem convulså et everså basi per se concidat ædi-
ficium, ut dum Waldemari II. æra Blefkeniana labefactatå non
possit consistere, ejusdem de initiatis Christianismo Islandis
2 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI