Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 32
I 8 DE ISLANDIA
c 2v fides, tamen eo non contentis plura recitabo, maleferiatæ1 Chro-
nologiæ Blefkeniæ evertendæ documenta.
Nempe Pontificum Rom. bullas, in superioribus libellis præ-
teritas (ut qui nostrorum Annalium fidem nudam et sine fuco
aut phaleris exhibuerint), majoris auctoritatis ergo hic produ-
cam: Unam quidem Anastasii, Ann. 1154. statuentis, ut Nor-
vegia suum, sicut Dania suum haberet Archiepiscopum, cujus
sedes foret Nidrosia, quum hactenus Episcopi Norveg. Archie-
piscopo Lundensi Dan. paruissent. In hac bulla nomine2 notatur
primus Archiepiscopus Nidrosiensis, Joannes, cui Ecclesiæ Or-
cadum et Hebridum, tum vero etiam Islandiæ et Gronlandiæ,
nominatim assignantur.
Est et altera, Innocentii nempe III. bulla, anno 1195. ad
Episcopos tam Islandiæ quam Norvegiæ contra Suerrem quen-
dam Norvegiæ regnum (ut fert bulla) injusté invadentem. Quor-
sum autem hæc, si Blefkenius verus est Chronologus, et Islandi
ad annum usque 1398. Ethnici vixerunt? Quinetiam Ann. 1330.
Pontificis Rom. nomine ab Ecclesiis Islandiæ suppetiæ nescio
quæ rogatæ sunt. Et Ann. 13653. Regis Norvegiæ in Islandia
præfectus, IVARUS Holm, per recentem Pontificis Romani
bullam de negociis quibusdam cum Episcopis Islandiæ transegit.
Scio omnino Blefkenium non tam malum neque malignum esse
practicum, quin hine de initiatis Christianismo Islandis satis
arithmeticé, etiam contra seipsum concludat; quem adhue hoc
ipso anno superstitem mihi affirmant aueupes Belgiæ, hisce men-
sibus advecti.
Jam in Crymogæa4 legitur ex primis Islandiæ Episcopis non-
nullos tum candidatos Pontificem Rom. salutasse eoque jubente
initiatos esse; primum quidem ab Episcopo Hamburg. Anno
1057. A Moguntinensi alterum, Ann. 1082. Tertium ab2 Adzero
vel Assuero, Archiepiscopo Lundensi in Dania, an. etc. vid.
Crymog4.
c 3r Nam quod ex Krantio obiicitur primum Islandiæ Episcopum
Isleif. ordinatum Anno 1070., variis modis poterit refelli: tum
ex ipsius Isleif i vita, hic et in exteris transaetå, tum ex ætate
Alebrandi et Adalberti Episcoporum Hamb. sive Brem. Sed5 non
1 -ferantæ ed. 2 Iteratum ed. 3 1265 ed. 4 Grymo- ed. 5 Set ed.
5
10
15
20
25
30
35
i