Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 35
DE ISLANDIA
21
Hine multis familiarem Elenchum in Blefkenianå Anatome
monstrare tutius visum est, quam objecta ipsius aliarum nationum
similibus exemplis paueorum hic deprehensorum inurbanitatem
excusare. Interim quæso, cur tanti sint urinarum lotiones in Is-
5 landia, ut sine iis constare Islandiæ descriptio nulla possit, quum
eædem in Iberia aliquando usitatæ tamen nullorum oratione
hodie celebrentur? Et ne fingere dicar (Blefkenniano more),
Apulejum audite libr. i. Mag. Apol.
Nisi forte, inquit, in eo reprehendendus sum, quod Calphur-
10 niano pulvisculum ex Arabicis frugibus miserim; quem multo
æquius erat, spurcissimo Hiberorum ritu, ut ait Catullus, suå
sibi urinå dentem atque russam1 pumicare gingivam; etc.; qua
ipså de re suum Calphurnianum Apulei carmine compellaverat
tali in Apolog. Magiæ.
is Calphurniane salve, properis versibus;
Misi, ut petisti, munditias dentium,
Nitelas oris, ex Arabicis frugibus,
Tenuem, candificum, nobilem pulvisculum,
Complanatorem tumidæ gingivulæ,
20 Converritorem pridianæ reliquiæ,
Ne qua visatur tetra labes sordium,
Restrictis forte si labellis riseris.
Catulli vero Epigramma in Egnatium, quod citatur ab
Apuleio, sic håbet.
25 Egnatius, quod candidos håbet dentes,
Renidet usquequaque, seu ad rei ventum est
Subsellium, eum Orator excitat fletum,
Renidet ille, seu pii ad rogum filii
Lugetur, orba eum flet unieum mater,
30 Renidet ille; quicquid est, ubieunque est,
Quodcunque agit, renidet. Hune håbet morbum
Neque elegantem arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati,
Tu præter omnes, une de capillatis,
1 ruffam ed.
c 4V
Apulei Epi-
grammata
Catulli Epi-
grammata