Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 38
24
DE ISLANDIA
calamus scribebat) adipe porcino ad digitum eminente ae super-
stante. Hane ambrosiam non comedunt mei Westphali, sed
vorant. Ego quid? nauseo et fameo, atque ad extremum passulas
aliquot é sacciperio meo haurio, quas eum pane lenté gusto.
Invidiam ea res habuit et sermonem, sed ego eum hospite con-
vivas iratos habere malui quam Hygeiam. Denique et famulus
meus insusurrabat iis de morbo. Extremum ferculum caseus fuit,
sed ita putridus, ut difflueret. Hoc ipsum tamen illi habent, ut
cerebrum Jovis, etc. Hæc in menså; vis etiam leetum? plane
electum. Lecticæ pleræque ordine ad utrumque latus, juxta eas
vaccæ, vituli, equi, supra pulli et gallinæ, subter (testor fidem)
porci. De pulvino aut linteo, oro te, noli quærere: Mendicorum
nostrorum tegetes longe meliores ac puriores, aut centones.
Emdæ xviii. Kai. Novemb. M D LXXXVI.
Item Epistola XVI. eiusdem ad Petr. Colvium: Teneor Olden-
burgi, inter homines semihomines etc. Non. Oct. MDLxxxvi.
Jam si Oldenburgenses, si aut alia quævis natio, Hiberica
gens, cultioribus orbis partibus aliquid cesserit, nec tamen Histo-
ricis nostri ævi peculiarem scribendi suppeditat materiam, quibus
jam satis est, quod olim ob hæc male audierint, possetne etiam
in viliore nostra et miseriore plebecula ferri, si ipsis Oldenbur-
gensibus (aliisve) alicubi vel in aliquibus cedat, nisi non desint
scriptores extranei, qui libellis improbis, nunquam intermissis,
eius rei memoriam semper recentem vigere sinant; ut sc. sit, unde
levia ingenia extremos Islandos1 irrideant, tanquam ad nullam
omnino aut corporis ac morum aut ingenii culturam natos. Qua
de re plura in Anatome Blef.
Jam vero, mi Fabrici, quod in Blefkenio est mera calumnia,
mendacium, pertinax inscitia, ut qui experientiam propriam,
tum quoque Annales nostros passim vel ubique alleget, in te ab
d zv ipso seducto saltem error fuerit, istum et ætate grandiore et
pietate ac doctrina, quam præ se fert, et officio sacerdotali fidem
mereri volentem, secutum. Quia vero secutum dixi, feres ingenué,
si utriusque descriptionis parallela quædam succincta ad illud
ostendendum hoc loco instituantur in hunc modum.
3
10
15
20
23
30
35
1 I liandos ed.