Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 53
CALUMNIÆ
39
fuerint prodigaliores1. Quapropter, si vitæ et saluti propriæ tute-
lam debemus, etiam famæ debitores sumus.
Quid autem et quantum vitæ debeamus propriæ, doceat non
modo lex rata Naturæ, omnibus eadem gentibus ab ipsa origine
5 insculpta, sed insuper etiam cælestis juris et summi Imperatoris
instituta: Quibus ad alienam quoque tum vitam, tum famam con-
servandam (qu§ cura nullum dubium est, quin adversus calum-
nias, mendacia et suspiciones dirigatur) obligati sumus. Quod si
id aliis debemus, quid nobis? neque enim alienæ vitæ aut famæ
10 defensio supra curam vel defensionem nostri ascendit, quod no-
tissimum.
Cæterum famæ ac nominis defensionem quid tantopere ur-
geof Et enim sanctum illud, quo Dei nutu et nomine fungor, mini-
sterium ad hane ipsam Apologiam me adigit. Nam si is sim,
is quem hostium depingunt Calumniæ, non modo sacro, sed omni
omnino ministerio et officio honesto ineptus et indignus forem.
Ne igitur per meum silentium aliqua ad saerum ministerium in-
juria redundaret, pagellas hasce in publicum edendas arbitratus
sum.
20 Sin vero adhue quispiam Oratiunculam hane apologeticam
aut prorsus omittendam aut certe differendam fuisse omnino
censeat, ego cur intermittenda non sit, jam dixi. Cur vero minus
differenda, respondebit fati mortalis vicissitudo incertissima.
Etenim, si indefensum mori contigerit, quis defuneti contra gi-
25 ganteas istas animas et ingenia calumniis dedita linguamque pe-
tulcam promachum åget? Quid in cineres avanoXojrjzooi; non
audebunt, quibus vivum enormiter lædere, atrociter lacessere
nullus pudor, nulla dubitatio, relligio nulla est?
Hæc necessario præfanda erant, ne rem illicitam vel imper-
30 missam hoc apegoremate tentari quisquam rerum ignarus crimi-
netur. Ista vero altius hic repetere, atque exemplis et sancitis
tum Divinis, tum humanis prolixius confirmare, declamationum
studioso promptum foret: non itidem mihi, otio tum scribentis,
tum legentis consulturo.
3s Ut igitur sine longiore procemio, quod decrevi, aggrediar;
dicendum mihi hic est contra funestam et atrocem quandam in-
Lex Nat.jure
Div.firmata
6
Propositio gene-
ralis: et rejectio
non d'tcendorum
1 prodigialiores ed.