Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 57
CALUMNIÆ
43
scentem, quorum numero haut expungi renuit L. Ostilius patrem
å Triumviris proscriptum prodens, quo optata hæreditate citius
potiretur. Nec in hoc albo omittendus Theodatus Amasuntham
Gotorum Reginam strangulans, å qua prius Regni consors factus
5 fuerat; ut nec Michael Traulius, Alexius, Michael Calaphantes;
et quis omnes enumeret?
Verum hi omnes ac singuli et quotquot publicæ vel privatæ
sortis in hunc censum veniunt, omnes, inquam, isti facinori suo
finem certum, quantumvis impium et injustum, propositum ha-
10 buerunt (unde nec superius memoratos, Absolonem aut Iscario-
tham exceperis), alii quidem Regnum et dominium, alii hæredi-
tates amplas ac opes, voluptates alii, alii magnificas amicitias,
alii præmia alia atque alia. Ego vero, si horum pessimo et ne-
quissimo exemplo in Gudbrandi famam, Dignitatem et vitæ sub-
n sidia aliquid indignius tentassem, nulla tamen, nulla prorsus
eorundem vel alicujus saltem apparenter boni potiundi spe duci
poteram, ut amentes amenter fingunt, et studiosé sed non arti-
ficiosé æmuli mentiuntur.
Primum enim non est præbendæ hujus Ecclesiasticæ accessio
20 hæreditaria, ut ea vacante hæredum Dn. Gudbrandi aliquis in
eam succedat. Nec, si maximé esset, in hæredum ejusdem numero
• ego sum. Nec etiam sortibus ad munus hoc Ecclesiasticum hodie
itur, si quis å sortibus fortasse, ut fit, magni aliquid sibi polli-
ceatur. Longe vero minus per favitores (ut Plautino more appel-
es lentur) aut alioqui gradibus aureis vel argenteis eodem ascendi-
tur, ut æmuli fortean somniant! ad ejus nempe praxeos modum,
qua in secularibus acquirendis nonnullis et nonnullibi uti in more
fuerat. Nihil, inquam, tale boni æmuli sibi hic imaginentur. Sed
secundum Deum Opt. Max., de sua in primis sollicitum vinea,
30 munia Ecclesiastica hujusmodi ad Sereniss. Reg. Majestatis nu-
tum et voluntatem augustam, de ejusdem ampliss. et prudentissi-
morum consiliariorum sententia incorruptissima illa dispensantur
et erogantur; non sané ampliore habentium fænore quam diffi-
cultate et Onere. Vocantur siquidem omnes Ecclesiarum ministri
35 non in aulam Magnatum ad voluptatem, sed in naviculam Petri,
immo Christi, atque ad experiendum tempestatem. Id quod å
sanis omnibus quam ab insanis æmulis et detractoribus meis cor-
rectiore lance perpenditur. Quæ quum ita sint et sese habeant,