Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 59
CALUMNIÆ
45
Deo; nec AMBITO, ut sis potens apud Regem; noli cupidé
AMBIRE MAG I STRATUM, etc. Quicum illud Salomonis
quadrat: Ne arroges tibi decorem apud Regem; et in loco mag-
natum ne stato.
s His et similibus aut ignoratis turpiter aut fraudulenter dissi-
mulatis aut denique cyclopico ausu contemptis, ecquem tandem
hominem æmuli depingunt? An qualem Platina Papatus ambi-
tionem sui seculi notans, cum ait: Eo Papatus devenerat, ut qui
largitione et ambitione valeret, is solus Dignitatis gradum bonis
io oppressis obtineret: ut Hildebrandus, quum nemo esset, qui eum
ad cathedram Petri sublevaret, ipse ascendit, etc. Sed hoc ero
ego istorum nutu Hildebrando deterior, quod is vacantem forte
Petri sedem occupavit, ego per dolum et proditionem, ut mihi
Dn. Gudbrandi sedes occupanda vacaret, operam navåsse æmulis
15 meis perhibeor.
Deum immortalem! Quænam est, si non hæc injuria est? Vi-
tam mucrone si peterent meam, aut resisterem, aut si minus, una
et semel occumberem. Tam crudeli vero calumnia continué mori
me cogunt, nisi qua Deo et conscientia mihi propitiis ipsum me
20 sustento. Beatus enim, quem non vexat animus sibi male conscius,
et qui conscientia recté facti non excidit, ut dudum Divinus iterum
pronunciavit Ethicus. Siracid. 13.
In hostium hac injuria, quum varia sit et perplexa maleficii
ratio, tum illud cum primis male håbet: Quod non facto de veri-
25 tate periculo et criminis examine coram judice, vel alioqui viris
probis et honesti ordinis instituto, causam dicere jubear. Non
sané hue hostium consilia vergunt; non in aprieum cum sua ca-
lumniå prodeunt; non aperté accusant vel dicam scribunt; nec
coram vel tantillum objiciunt; veriti, ne facta palam respondendi
30 copia in autorum capite calumniæ hujus faba cudatur. Morsibus
igitur et sugillationibus clanculariis omnia agunt; atque in calum-
nia operta quam accusatione et actione aperta plus spei sibi situm
animadvertunt. Mihi vero eandem amoliri tanto esse difficilius,
quanto probationes actoribus jure ineumbentes frustra magis exi-
35 guntur.
Videas porro calumniam antiquum hic obtinentem, cujus in-
dolem å basiliscorum natura Hieroglyphicorum ille celeberrimus
indagator, Joh. Pierius, descripturus primum ex Horo Niliaco
Trov. 25.
»4
Quartæ confutar
tionis di gr es sio
atque injuria
hostilis å variis
Comparatis
exaggeratio
15
Hieroglyph.
Lib. 14.