Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 62
48
APOTRIBE
18 suffossionum interventu ab amore mei revocari vel de verå ami-
cltia quicquam remittere voluit; ab hac, inquam denuo, amoris
fortitudine illud est, quod lividus nescio quis dæmon eo vesaniæ
æmulos egerit, ut multis antea et varié tentatis in hane demum
conspirationem mei perdendi causa eruperint. Inde dico, inde ista
calamitas:
Exulis
VIL Confut.
Argumentum
ab effeetis, ob-
jecto crimini
contrariis
l9
Inde superba cupit contractam rumpere more
Damnato Satanæ factio amicitiam,
Cui tandem accessit gnatonum plena furore et
Proscripta å seclo rancida turba nimis,
In quib(us) HAUT PARVUS gyratis undique FUSIS
Pensum nequitiæ netque trahitque suæ.
His addas, cujus Pater EXULIS omine nullo
Nornen håbet, gnatus ni velit esse ratum;
Est cujus Non sat pietas Attendere patrem:
Quid me? Mulcendo fallit alitque dolos.
15
Quid autem? Illumne ego virum pessundatum cuperem (ne-
dum ipse pessundarem), cujus causa aliquoties multorum odium
contraxi, simultates ineurri, iram et invidiam contra me exacer-
bavi ? Cui ut bene esset, hic et in exteris, quantum in me erat, 20
advigilavi sæpius (aliquando etiam non sine vitæ discrimine),
cujus nornen et æstimationem ac merita in Ecclesiam Patriam
plurima et præclara publicis elogiis extuli? cujus integritatem et
innocentiam in pluribus certaminibus domesticis, å popularibus
ipsius circa negocium et rem Ecclesiæ motis, aliquot paginis de- 25
prædieavi in meo de Reb. Islandorum opusculo, eoque sereniss.
Reg. Majestati inscripto et dicato. Nec enim Gudbrandi nornen
ac merita satis agnoscere agnitave dignis laudibus evehere mihi
visus sum, nisi etiam apud ejus majestatem, å cujus numine et
nutu Ecclesiæ et patriæ sålus secundum Deum tota pendet et 30
sustinetur. Illumne, inquam, pessundatum ego vellem, quo å suis
inimicis dolo et fallaciis circumvento ac qua famam et commoda,
quantum in iis erat, superiorum offensæ prostituto non aliter ac
ipse, qui ista patiebatur, indolui?
Cer(t)é omnino illum ego virum, si, ut delatores falso cri- 35
minantur, jam falso accusare et apud Regios commissarios tra-