Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Qupperneq 64
50
APOTRIBE
etc. Egena quippe res est mendacium, ut quod solitarium et nu-
dum citius vilescat et evanescat, nisi subinde aliis atque aliis falsis
vestiatur. Nudé propositum est Delatorum verbis Calumniæ ca-
> put hujus et summa quædam satis generalis: Maia me erga Dn.
> Gudbrandum fide usum eundemque Dignitate et officio exutum 5
> velle, etc. Hoc falsum, ne insiti veneni calore nativo et humido
1 radicali citius destitueretur, alio et novo mendacio super induen-
dum erat.
Quocirca boni Detractores Calumniæ suæ fomitem, seu fon-
tem vel puteum magis, limosum et luteum vallo cingunt (ne forte 10
Veritatis sole, vi et calore citius exhauriri possit), cæterum opere,
> non cæmentario aut lateritio, sed valde arenoso: Videlicet (ut
> dictum) literas å me diæcesis ineundæ cupidas, in Daniam datas
esse, etc. Bene sané res håbet. Ad literas meas se referunt. Pro-
ferant igitur literas, quibus hane criminationem stare vel cadere is
oportet. Aut si non has, saltem ad quem vel quos datæ, aut å
quibus fide dignis viris leetæ vel auditæ sint, proponant, ut illæ
vel isti pro hostium delatione testari queant; quo tamen præsidio
in æternum destituentur. Quod quum ita sit! estné hæc, leetor,
egregia Principii petitio (ut loquuntur) ad quempiam atroci cri- 20
mine obruendum excogitata, ut falsum falso confirmare annitan-
tur. Ego autem si quid tale animo concepisse, nedum ad aliquem
publicæ vel privatæ sortis scripsisse, comperiar, non decies aut
centies, sed millies luam, et nec vel Busiridis aras nec Censorini
equum nec Phalaridis bovem refugiam vel recusem. Æmuli vero 25
talia mentiti quid meriti sunt? Sed subueula quasi hæc erat, quam-
quam lacera, ad excalfaciendam ipsam principalem calumniam
inventa: vel etiam (quod monui) alté? sed male et infeliciter
defossus puteus, in quo frigida ad eandem calumniam extremo
virium deliquio laborantem reficiendum colligeretur; ajo men-30
dacium illud callidum de datis in Daniam ejusmodi literis. Tho-
rax jam restat (cui non dubium, quin bardocucullum adjunxerint,
2 licet de illo adhue minus constet) et is quidem, si ars Volcanum
non fefellit, satis firmus et chalybeus, unde tam ornamentum
quam robur calumnia princeps acquireret. In promptu autem hic 35
est obtrectatoribus: Idem enim quod antea per literas in Daniå
etiam coram eum DDn. Commissariis Regiis in Islandia An. ut
supr. 1618. egisse mentitos non pudet. Verum Thoracem talem