Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 66
52
APOTRIBE
credulum habuerint; hocque ornatu ac mendaciorum ao^oysta
viperea proles non thorace tantum, sed velut toga talari comptior
et palliata in trivio conspecta est, meretriciis blandimentis vulgi
aures demulcens atque illectans.
Cæterum repressum est hoc mendacium non solum ipso re-
rum eventu, sed scripto et literis Reverendi et clariss. Dn. D.
Joh. Resenii, Regnorum Daniæ et Norwegiæ Superint. generalis,
hoc ipso Anno 1619. ad Dn. Gudbrandum datis; quibus mani-
feste demonstratur nihil tale in Dania agitatum esse. Quare
manifestum jam, quantum mihi hostes debeant, quibus non satis
est, suis, verum etiam aliorum confictis (quid si conductis?)
rumoribus, me oppugnare et onerare, et nisi Divina peculiariter
illis obstet clementia, penitus obruere, ut si non veritati, saltem
mendaciorum varietati tanquam curribus falcatis in me actis
succumbam. Sed age: inspiciatur accuratius1, quales nobis Com-
missarios Reg. hostium livor et calumnia depingant? Quantam
(proh!) maculam amplissimis et integerrimis viris aspergant?
Dum me illud, quod immaniter mentiuntur, nefario quærentem
å Dn. Commissariis admissum, auditum atque sic exceptum fin-
gunt, ut proximo statim anno scelesti voti compos fieri debuerim?
quorum potius fuerat tale aliquid molientem aversari et cum
contemptu ac indignatione pro sua authoritate, virtute et pote-
state rejicere. Illud vero tantum abest, ut ex nostratibus vix alium
honorificentius summi illi viri (qua fuerunt humanitate) habu-
erint; ac insuper, quia ex boreali Islandia ad littus meridionale
per ipsorum literas evocatus ad nutum ipsorum comparuerim,
dimissum munificentiå sua liberaliter ornårint.
Porro non solum ad nobiles istos viros modo dictos et adhuc
superstites ego provoco, ut quid apud ipsos et quomodo in causa
et negotiis Dn. Gudbrandi egerim, ingenue et syncere testentur,
sed insuper ad meas in proximo Augusto (quum illi in Julio hine
solvissent) ad eosdem datas literas. Similiterque ad eas, quas
eodem tempore ad D. Resenium scripseram.
Istæ, istæ ad utrosque utinam proferantur literæ, quibus pro
Dn. Gudbrando apud Regios å suis, qui noti sunt, inimicis delato
quam potui fidelissimé intercessi: Utinam proferantur, inquam,
5
10
15
20
25
30
35
1 accurratius ed.