Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 67
CALUMNIÆ
53
ad hostium 6ta(3oXtav et meam innocentiam sedulo1 monstran-
dam. Clariss. D. Resenii ad me Anni 1619 epistolam in rei fidem 2$
et integritatis atque innocentiæ meæ evidens argumentum servo:
qua is meam pro causa et negocio Dn. Gudbrandi apud se inter-
5 cessionem meis verbis repetit, quæ hæc sunt inter alia: ut D. ,,
Resenius sua autoritate provideret, ne Dn. Gudbrandus odio >>
politicorum opprimeretur2. Hæc mea ad se D. Resenius sua >>
manu exarata ad me scribens, ut dixi, repetivit, non sine inno-
centiæ meæ et veritatis fato: ut iis, non mea sed ipsius manu
10 extantibus (testatur enim se mea illa verba repetere) contra tan-
tam et tam inexpectatam Delatorum meorum calumniam uti
possem.
Quæ licet sic omnia se habeant, ego nihilominus, dum Dn.
Gudbrando in hunc modum studeo ipsiusque omnia negocia Deo
15 et bonis omnibus quam commendatissima esse cupio, ab æmulis
tamen perfidus et famæ ac nominis Gudbrandini proditor audio.
Unde invidia ipsorum cæca (quum alioqui juxta suum etymon
nimium videat) et livor inexplebilis manifestior evadit, quam ut
multis id conqueri necessum sit.
20 Nec me interim mutuis convitiis falsisvé criminationibus,
quales illorum sunt, ulciscar. Nam si mendacium mendacium et
calumniam calumniam: hoc est Scapham Scapham et ligonem
ligonem appellem, quis jure ringetur? Neque quæ ad rem præ-
sentem non attinent ad infestos irritandum crabrones assumam:
25 Sed postquam illud, quo ab hostibus impetor, maleficium suis et
contrariis ita breviter depinxi coloribus, argumentis etiam evi-
dentibus impudentem calumniam jugulavi et attrivi, apegorema-
tis hujus partern priorem verbis Davidicis concludendo ad finem
deducam.
30 Domine Deus meus, Salvum me fac ex omnibus persequenti- 26
bus me. Domine Deus meus, si feci istud, et si est iniquitas (hæc) psal. 7.
in manibus meis, si reddidi malum pacem habentibus erga me,
persequatur inimicus animam meam et comprehendat et concul-
cet in terra vitam meam, etc. Sunt autem præterea (ut id initio
33 notatum hic liceat repetere), quæ Delatores mei nunc ipsi, nunc
per suos gnatones et Parasitastros, in me maledicta furtivis con-
1 seculo ed. 2 oppremiretur ed.