Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 69
CALUMNIÆ
55
censuit. Unde discedens tum ipsius Academiæ, tum convictorum
magis intimorum vitæ ibidem transactæ testimonio et sigillis
munitus, ad Dn. Gudbrandum revertor, sicque in An. fere æta-
tis 30. in ejusdem familia dego.
5 Ubi in conversationem et mores quamlibet exquisité æmuli
inquirant licebit: sive in aliquot annorum administratione Schola-
stica agentis, sive alia negocia Dn. fautoris nomine obeuntis, tum
domi, tum extra patriam, ut quum Anno 1592. in Daniam able-
garer. Quo tempore Dn. Gudbrando a popularibus suis lis mota
10 est gravissima, et causa apud Magnif. DDn. Regni Senatores
(interregnum erat) dicenda fuit. Ubi tum accusatoribus mea
aliquali opera ita obviam itum est, ut eorundem emissarius ac
antesignanus spe nocendi frustratus et vicissim objectis quibus-
dam oneratus aliquando conspectus sit é consistorio judicum la-
is chrymis perfusus discessisse, ipso postea ad suos reverso id ali-
quoties confitente. Suntque hi brevissimé primi quasi actus (vitæ)
in hujus mundi proscenio traductæ. Nam studiorum cursum sané
(fateor) jejunorum quorsum attinet æmulis consignare, quæ isti
cane pejus oderunt et angve, etiam in communis Patriæ defen-
20 sionem, Ornamentum aliquale et emolumentum collata? Trige-
narius porro Deo ita disponente Parochiis Ecclesiasticis å Dn.
Superintendente præficior, usque in hunc An. ætat. 51. curren-
tem. Hic rursus, si quid obtrectatores et æmuli habeant, quod
magnam reprehensionem merito incurrat (sive de mea erga Dn.
2s Gudbrandum fide, sive aliud quidvis), præsto sum et ad respon-
dendum paratissimus. Mihi sané Christianæ innnocentiæ suffra-
gium vel inde petere integrum erit, quod me ipse Dn. Gudbran-
dus in curis Ecclesiasticis coadjutorem jam senior et infirmior
poposcerit, sereniss. Reg. Majestatis annuente et accedente
30 authoritate et mandato: Anno 1596. Qua tamen in re animum
æmulorum lacessitum injuriis minus sibi satisfacere jure querar.
Jam si etiam in bonorum familiaritate et amicitia ad nornen
et famam honestam aliquid inest momenti, illa mihi semper op-
timorum quorumque optima uti, frui contigit et domi et in
3s exteris. Et quia domestica etiam æmulis nota sunt, exterorum
amicitias et humanitatem in me summam sigillatim commemo-
rabo. Ubi primum occurrunt inclytæ Hafniensium Academiæ
DDn. professores celeberrimi, ac ante reliquos Theologi, D.
Virilis ætas
28
Bonorum
amicitiæ
29