Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 73
CALUMNIÆ
59
indole nativå hane inferendo injuriam in aprieum produxerunt
ac omnibus palam esse voluerunt, ego dum hæc mei excusandi
gratiå tracto, qumam occultum facile habuero? Non inquam ullå
alia ratione de morib. aut vita, vitiis aut virtutibus hostium epho-
s rum vel Aristarchum agam. Quin potius quum å bonorum de me
judicio toto cælo dissideant, istud jure requiram: Qua meå culpa
quove malo merito hue vesaniæ prosilierint et hane malam men-
tem induerint, ut me tam dira calumniå ulcisci integrum sibi
hostes putårint? Quid demum peccavi? Quid admisi? publieum
10 vel privatum in vos, o mei delatores et æmuli, aut etiam vestros
tali vindietå imo vel ira saltem vestrå aut indignatione dignum,
et cujus nomine tam furenter me aggrederemini? Profecto:
Vester ille tam atrox et impotens calumniæ impetus aliquod
meum insigne in vos peccatum, imo scelus merito præsupponeret.
15 Quod ipsum, quum hactenus etiam per alios meo nomine postu-
lati proferre nequeatis, vestrum erit tanto indignius adversum me
maleficium et injuria. Mihi saneté affirmare licet me de vobis,
si bene nihil, nihil certé male meritum; sin minus, si viri estis,
monstrate. Ego serio et syncere loquor; vos itidem et non ut
20 hactenus (per calumniam) mecum agite, si virtutis et veritatis
naufragium passi et fassi viri boni nornen abdicare et famæ,
quam mihi parastis, jacturam ipsi facere vereamini.
Nisi forsan æmuli illo ipso male meritus animumque proter-
vum et linguam provocasse petulcam videbor, quod vestrum (ut
25 jam ex vobis unum et alterum specialius tangam) et vestrorum
quosdam mea olim ferulå et institutione Scholasticå literarum et
pietatis rudimentis instruere, qua debui et potui fide, allaboravi.
Vel quod etiam nonnullum ex vobis Scholastico perfunetum pul-
vere meå aliquali operå promovi; nutanteque subinde fortunå
30 offensam justam superiorum ineurrentem deque subsidiis meå
intercessione collatis periclitantem honestå ratione protexi, con-
silioque et favore erexi. Qui se interim hostibus meis tantum non
capitalibus et delatoribus impudentibus etiam non rogatus et
sponte sua adjunxit. Qui sive unus, sive piures illa lingua, quam
35 olim bene et reeté, ut se. pie et doeté loqueretur, informaveram,
illa inquam eådem ad tantam, quam diximus, infamiam in vulgus
spargendam contra me et in hostium gratiam hostes ipsi uti non
verentur nec erubeseunt. Hoc sc. est Præceptores amare et reve-