Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 74
6 o
APOTRIBE
35
Vid. Epistel.
Fabrician. pro
Islandia.
An. 1618.
> J
J i
36
reri; an vero Neronianum BtSaxvpov persolvere? Etenim ut antea
monitum et omnibus notissimum est, constat ut manum suo, ita
linguam illam in primis, quæ
Tristia sub dulci toxica melle gerit,
suo defungi posse homicidio. Verum ego, quum illorum institu- s
torem agerem, Domitianum Neronem ut viri boni et laudati
exemplar illis nunquam proposui. Qui si in posterum lædere per-
gant, manifestius et majori eum rubore propellendi erunt. Jam
toti Delatorum factioni (generaliter expostulando) insistamus.
Et ut privata in1 æmulos (olim amicos) beneficia, si possem, 10
non jacto, ita nec privatam nec publicam, quam in me vindicent,
injuriam agnosco. Quare eam, si quæ sit aut esse saltem iisdem
videatur, promant et palam faciant, iterum constanter efflagito.
Sed mutis et surdis ut hactenus canitur. Conjiciendum igitur.
Ecquid vero quod in me repræhendant, conjiciam? 15
An quod in se vel in publieum male mereri statuant, qui com-
munis patriæ patrocinium contra variorum Sycophantias jam
quartum publico scripto in se suscepit? De quo tamen æmulis
exceptis reliqua Patria semper aliter judieavit, gratiam aliam
aliamque potiorem notam mihi decrevit. Cujus hac in re grati- 20
tudo etiam justå confessione (eorum qui gratiæ talis patriæ causa
præcones extiterunt consignatis nominibus) publieum elogium
sortita est. Patriam nostram, æmuli, dum defensam et ornatam
volui, non giebas terræ aut glaciem montanam, non saxa aut
scopulos, sed gentem ipsam et majores, majores inquam simul 25
vestros defendere et ornare, quantum lieuit, annixus sum, etiam
eum aliquo (de communi sententia loquendo) famæ et nominis
mei periculo. Nam etsi juxta Augustinum nullus repræhensor
formidandus est amatori veritatis, tamen quia me Scriptoribus
plerisque magni nominis et doctioribus objeci, superioribus pari- 30
ter et modernis (quorum nonnulli me scribente superstites opu-
scula mea evolverunt), verendum erat, si non res, ne verba tamen
et Orationis filum novitii Scriptoris å doctis vapularent; in qui-
bus licet tempore haut tamen eruditione ultimus fuit David
Fabricius, Geographicis et Astronomicis studiis (præter Theolo- 35
gica) non ignotus. Id vero vos, crudeles æmuli, parvi ducitis; et
* u t ed.