Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 82
68
APOTRIBE
J >
> J
» )
’AcpiliaS
apud æmulos
quæ vera causa
46
Siracid. 13.
Amicitia impar
periculosa
luven.
Siracid. 13•
Ditiorum
quorundam mores
de Dei mandato. Timor Dei facit, ut prudenter te geras in omni-
bus factis, et præceptum Dei, ut sapienter agas in omnib. nego-
tiis, etc.
Utinam vero his auscultassent æmuli et rem prius apud me
verbis experiri (vel ex Comici monito) voluissent, quam per s
armatas et aculeatas linguas ex amicis in calumniatores et hostes
degeneråssent: Melius herclé cum utrisque actum foret. Ohe!
quam fædum, quam spurcum, quam immane est virulentiæ et
amarulentiæ suæ spumam in amicos etiam aliquid commeritos
(ne dum insontes) despumare. Cujus mali causam veræque apud 10
vos Delatores amicitiæ obstaculum ratiocinatione non vana jam
tandem assequor; quod quia nullum vos profertis, ego tacendum
haut duxi. Nempe quia in re lautiore plærique estis vel sané
talium gnatones. Unde pro ingenii et virtutis qualitate vestræ
quidvis in tenuiores vobis licere persuasum forsan habeatis. Mihi is
interim incauto et imprudenti merito succenseo (ut cui amicitia
vestra aliquando arriserit) illamque Dionysii Siciliæ tyranni cum
Platone [nupocpiXtav (quomodo eam ipse Plato vocabat) vestram-
que et vestri similium XuuocptXi'av agnoscere disco; verum serå
illå, ecastor, Phrygum sapientiå. Tandem nihilominus, etsi mihi 20
olim cum pluribus hoc nomine å vobis deceptis
Dulcis inexperto cultura potentis amici,
expertus metuam, Horatii verbis ad rem præsentem paulum in-
flexis. Nam ut noster ille inquit Sapiens: Quid vas fictile con-
versabitur ollæ æneæ? Dives injuriam facit pauperi et adhuc 23
insolenter insultat; pauper cogitur ferre et insuper gratias agere,
etc. Id quod alterius Lycei Sophus hoc fere modo expressit:
----Libertas pauperis hæc est:
Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti. 30
Quod si ut Satyricum nimis respuatis æmuli, Siraciden ite-
rum audite. Dum commoditatem, inquit, ex te capit (Dives),
utitur te, etc. Postea conspuit te, etc. et mox: Conjunctio pau-
peris et divitis perinde est ac si hyæna canibus copuletur. Sicut
leo devorat bestias in sylva, ita divitum præda sunt pauperes. 35
Sicut omnis superbus nihili pendit ea, quæ sunt exigua, ita dives
aspernatur pauperes. Hæc is. Vid. Prov. etiam cap. 19. etc.