Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 84
70
APOTRIBE
quod postremum
est, ad Palino-
diam æmulis
persuadendam
Argumentum,
sed paulo pro-
lixius tractatum
Li'voris et
Invidiæ
descriptio
Invidia
vipera est
Emblem.
49
Invidia Polypo
comparata
meum ita male tractati latus in patriam iniquos et impios fuisse,
sique parum, inquam, est illos ipsos ipsis sibi minus æquos famæ
propriæ tam crudis et crudelibus injuriis integritatem invidisse,
quæ hactenus utcunque ventilata sunt, ad ea quæ jam adhuc dic-
turus sum, non minus ponderosa, animum quæso advertant, nec 5
supina mente aut alioqui odio et tædio mei præoccupata vel con-
tumaciæ calle obducta excipiant.
Non enim famæ solum illorum interest, sed incolumitatis, sed
salutis propriæ, ut å cæpta injuria desistant. Quod ut fiat pla-
nius, quædam de LIVORIS et INVIDIÆ, quibus Calumniam 10
progigni superius diximus, indole paulo altius repetenda veniunt,
ne æmuli, quibus qua fas est medicari constituimus, Venena non
agnita ulterius circumferant foveantve. Fæcundum sc. malum est
et mentibus humanis perniciosissimum, sive LIVOREM nomi-
nes, sive INVIDIAM, sive ad Ciceronis nutum INVIDEN-«
TIAM (promiscué autem invidiæ et livoris nomine vulgato more
utemur quandoque), mox alia toxica naturæ cognatione attrahens
et sibi associans: ut sunt odium, ira, furor, mendacium, etc. quo
sc. tanto validiorem fætum, quæ Calumnia est, excludat.
Nec enim nisi devoratis serpentibus provenit draco. Malum, 20
inquam, etsi læsis plerumque satis nocens ac alias exitiale, l§den-
tibus tamen, sive ipsis invidiosis, inprimis nocentissimum. Vipera
namque est Invidia, habentium (ut matrum) ventrem, cor et
exta, dum in lucem editur, corrodens. Qua de re Sapientum
Schola iterum adeunda est, sine quorum responsis frustra cum 25
æmulis disceptatur, et vereor, ne cum his etiam. Ista vero re-
sponsa in varia Invidiæ descriptione consistunt, quam primum
hic Andreas Alciatus, non vulgaris scientiæ vates, exhibebit.
Squalida vipereas manducans fæmina carnes,
Cuique dolent oculi, quæque suum cor edit; 30
Quam macies et pallor habent, spinosaque gestat
Tela manu, talis pingitur INVIDIA.
De Polypo pisce refertur eum proprias carnes, sed non nisi
extremå esurie adactum, rodere. Ast Invidus, licet ipse abundet,
tamen alienæ felicitatis si sit spectator, macrescit et marcescit 35
alienis successib. Unde å Poétis livor edax agnominatur, quod