Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 85
CALUMNIÆ
71
ipsos lividos et invidos, ut dictum, exedat et consumat. His vitiis
(livori et invidiæ) conjunctus ac veluti continguus affectus est
vehementissimus, IRA; nunquam sine tormento sui ipsius. Dolo-
rem enim ubi inferre vult, patitur; atque idcirco ut canes oculis
5 captos catellos cæcas parit criminationes; quod et hoc loco hosti-
bus usu venisse meis nemo non fatebitur. Sed objectionem para-
tam video. Quidnam sc. invidendum hostes in me animadvertant,
siquidem illorum præcipui multis et maximis ad vitam beatam
vulgo requisitis me longe superent? Siste pedem opponens; non-
10 dum omnia dixi. Modo sortem Invidorum Polypi piscis deteri-
orem perstrinxi; quod illi idem, non ut Polypus extrema actus
necessitate, sed haut coacti facerent. Causam ejus crudelitatis
reddit ille Romanæ eloquentiæ et Sapientiæ parens, Tullius, de-
finiendo invidiam, esse ægritudinem animi ex alterius rebus se-
is cundis ortam. In quam sententiam notum est, quod Anacharsis
Philosophus roganti responderit: Cur homines subinde tristaren-
tur? Quia, inquiebat, non solum propria mala iis molesta sunt,
sed etiam aliena bona. Rotunde prorsus. Nam licet tristitiam
diversi in vita casus causari solent, tamen is tristissimus et teter-
20 rimus est affectus, qui est ab invidia. Quo etiam spectat illud
Publii, de Mutio quodam Romano, præter solitum tristiore: Aut
Mutio, ait, nescio quid molesti accidit, aut nescio quid alicui
boni. Ita meis æmulis, omni ex parte seculi more et judicio
beatis, res attestatur ipsa satis esse ad ægritudinem, si mihi non
2s prorsus male esse videant (cum antea odium latens conceperint),
aut si Dn. Gudbrandi inimicitiam mihi conciliare nequeant; quod
superius fuit. A Philosophorum vero sententia circa invidiam
non abludit aphorismus Davidicus. Impius videbit (piis non om-
nino male suas res succedere) et irascetur, dentibus suis fremet
30 et tabescet, etc. Quare jam Livoris hos et Invidiæ in proprios
dominos (servos, mihi mens dictabat) quam alios etiam effectus
pessimos Nasonis Musa repetat ac explicet, ita in Metamorph.
canentis:
Occurritur
objectioni
Invidia
Tullio quid?
Anacharsis
de invidis
responsum
50
Tsal. 112.
--- Videt intus edentem
Vipereas carnes vitiorum alimenta suorum
INVIDIAM, visaque oculos avertit. At illa
Surgit humo Pigré semesarumque relinquit