Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 92
78
APOTRIBE
Hierogiy- pentum et aspidis. Unde, ut doctissimus tradit Joh. Pierius, cele-
phicorum bratum est illud SamSoc, quum virulentum et immedicabile
4 Vulnus intelligi volumus. Aspidum namque ictui (ait) vel nullum
vel rarum admodum remedium inveniri tradit Ælianus; comper-
tumque est ictu læsos ejusmodi vix horis 4 superfuisse. Et Moses 5
Cantico: Venenum aspidum, ait, insanabile. Eustathius tradit
Aspidem morsu somnum lethiferum inducere. Plinius: eå per-
cussos torpere et somno necari, etc. Ac iterum ibid. Incompara-
bilis porro est in Angue furor. Qui simul ac se læsum sensit, ita
vesané furit, ut nunquam absistat, donec venenum intulerit aut 10
præ rabie exanimetur, etc. Sic ex Euthymio ac aliis Pierius.
Non quæro diverticula nec dilationes aucupor Rhetoricas,
sin minus illud in angue et calumniatoribus impar venenum per-
59 pendi juberem, quod illa vix nisi læsa et irritata, hi etiam non
nb. læsi nec provocati noceant. Adderemque de serpentib. illis com-is
mentatiunculam: quos cum magnå copiå insula quædam proferat,
incolis tamen sunt innoxii, advenis tantum pestiferi. Quod na-
turæ miraculum, si cum nostris anguibus malis an Calumniatori-
bus conferre, rem contrario plane modo sese habere depræhende-
mus. Illi enim quum exteros quosvis pené adorent, inquilinos præ- 20
cipué morsu inficiunt; multorum exemplo et rerum non uno
eventu contestante. Sed ejusmodi digressionibus posthabitis,
æmuli, in calumniæ studio vituperando et dissuadendo toti sumus.
Tertii generis Ad quam rem præterea vix aliud desideretis, quam tertii hujus
iwnnia"er "e- homicidii calumnia patrati exempla. Tristia quidem illa, sed 25
trati exempia lethiferum ejusdem virus apertius monstrantia; nec idcirco pede
sicco transeunda. Atque ut sacram primo libemus historiam:
Quis Josephi Patriachæ uxoris herilis calumnia traducti carcerem
ignorat? Quis 85 Sacerdotum cruentam stragem, prgter univer-
sorum civium Oppidi Nobe etiam mulierum et parvulorum inter- 30
necionem, unius Doég Idumæi delatoribus et calumniis promo-
tam non audivit? Quis Nabothum falsis Jezabelis criminationi-
bus saxis obrutum non legit? Quem quæso Danielis et sociorum
fata crudelia latent? Quis Susannæ periculum non doluit? Cui
ipsius Jesu Christi innocentissimi; cui div. Stephani et reliquorum 35
etc. sors incognita? Cui div. Eustathius (nam etiam tales sacris
annumeramus) Episcopatu calumniis dejectus? aut div. pariter
Athanasius ter potissimum impudentiss. mendacio et calumnia