Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 94
8o
APOTRIBE
Sirac. 28.
Trov. 12.
62
Trov. 18.
Cap. 20.
lacob. 3.
Troverb. 6.
Trov 13. et iy.
Sap. I.
Ezech. 22.
mundanam beatitudinem aspirabant), si tamen, inquam, adeo
quisquam desipiat, hue etiamnum adesto: et quomodo amarulen-
tia cordis linguæque violentia et virulentia non modo in viliorem
hominis calumniis dediti partern, morte videlicet, ut ita loquar,
occidentalem et interituram, sed etiam in nobiliorem illam, quæ s
animæ vel Spiritus nomine venit, vel maximé agit, suaque damna
identidem in alterius seculi vitam proroget ac transmittat, nisi
mature et serio emendetur, audiat, animadvertat, expendat. Sed
neque hane partern meis verbis, verum ab ipso Numine (cujus
sacrosancta etiam æmulis, ut spero, oracula et autoritas) præ- io
scriptis mihi sententiis contexam: quod ne tædio sit delatoribus
vel per salutem eorundem ipsos obtestor. Caput itaque et quod
summum est in Calumnia malum, etsi ex dictis quodammodo
colligere est, tamen ex abundanti sequentibus ita quoque expli-
catur. is
Susurrones enim, ut et antea ex Siracide fuerat, et linguæ
virulentæ sunt MALEDICTÆ. Præterea ABOMINATIONI
sunt, ut divinissimus Ethicus scripserat, Jehovæ labia fallacia.
Idem de aphorismo ejusdem superius allegato: Quod mors et
vita sint in potestate linguæ, sentiendum est. Ubi mortern SE- 20
CUNDAM, de qua Apocalypsis, intelligi Salomoni suffragatus
Apostolus docet his verbis: Lingua pusillum membrum etc. in-
flammata å GEHENNA, etc. Et nuper ex Salomone Catalogum
habuimus eorum, quæ summo odio Deus aversetur; ubi quum
secundo et sexto loco lingua mendosa et mendax perstringatur, 25
septimo sunt discordiarum proseminatores, calumniis addicti,
quos peculiari ABOMINATIONE prosequatur altissimus. In
qua recensione sic idem pergit inferius: fructu oris sui quisque
fruetur bonus; ANIMA perfidiosorum fructu violentiæ. Perver-
sus animo non consequetur bonum; et versutus lingua incidet in 30
malum; testis falsitatum non erit impunitus; et conflator men-
daciorum non proripiet se, etc. Quæ omnia licet primam in ca-
lumnia homicidii sitam speciem explicare videantur, tamen non
eam solam. Additur enim manifeste ad superiora: Os improbo-
rum ABSORBET iniquitas, et est omnium interpretatio alibi ab 35
eodem dilucida, quando ait: Os, quod mentitur, OCCIDIT ANI-
MAM. Propheta itidem inter alios in civitate SANGUINUM
etiam calumniatores et detractores gravissimis minis exercet.
M