Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 99
CALUMNIÆ
85
de me judicium ex Epistolis et Commendationibus ipsorum spec-
tanda proponam: Id quod hostes cpiXoXoiSdpous vel ilia ruptos
et murenarum Plinianarum (gustato aceto) instar in rabiem
actos linguæ aculeis aliquando exarmet.
5 Hic porro monendum: superstitum modd amicorum Epi-
stolas, quanquam plurimæ sunt, nullas in his inveniri, ut clarissi-
morum D.D. Resenii et Finkii, quos semper et ubique honoris
causa nomino. Ad quos Dei beneficio vivos etiamnum et valentes
vrgentibus æmulis appellare liceat. Reliquorum vero, amice Lee-
10 tor, mnemosyna epistolica Ecce hic in promptu et obvia atque
intensione hac med candide expensa, vale.
Arng. Ionas.
Rector Academiæ Hafniensis
M. JOHANNES AU RIF ABER
is LECTORI S.
I.
VIRTUTE nihil pulchrius, nihil antiquius, nihil sanctius,
hane qui colit, spretis mundi illecebris, id unum sibi propositum
håbet, ut vitam ac mores secundum ejus præcepta comparet, nec
20 quidquam admittat, quod illam offendere possit aut oppugnet.
In ea consideratione versantur homines ingenio præditi omnes;
nec quisquam est, qui ab ea lubens discedit.
Consideråsse animo diligenter hoc videtur honestus, doctus
et modestus Scholæ nostræ alumnus, Arngrimus JONÆ Islan-
25 dus, qui nulla maris aut tempestatis subterfugit pericula, dum
modo virtute instructus et humanioribus ornatus literis vitam
transigeret.
Quare positis in patriå disciplinarum et literarum humani-
orum fundamentis feliciter ad Academiam hane Regiam Haf-
30 niaeam mature se contulit. Quod hic Studiosi boni et honesti
officio funetus sit, multa indicio sunt. Præceptores audivit sem-
per doctissimos et inprimis Theologos, quibus familiariter est
usus.