Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 101
CALUMNIÆ
37
et prudentes commendatio, qui tamert in doctrinarum officinis
et Academiis publicis vitæ partem cum laude exegerunt et in bonis
literis multum profecerunt, ij, cum ad suos revertuntur, sine
certo ac honesto vitæ honestæ transactæ testimonio meritaque
s laude, quæ recté factis debetur et alios etiam ad amorem varia-
que benevolentiæ officia præstanda invitat, dimittendi non sunt.
Cum igitur hic honestus et doctus juvenis, Arngrimus Jonæ Is-
landus, meum aliquod testimonium expeteret, id ei libenter con-
cedendum putavi. Compertum autem mihi est ipsum ingenio ex-
10 cellere et morum gravitate præditum esse; eaque naturæ semina
assuefactione, disciplina, et institutione in patrio solo confirmata,
ut sibi redderet excultiora et auctiora emenso longissimo et viæ
perplexitate tædioso mari ex Islandia insula, fere etiam ultra
circulum Arcticum posita, ad Academiam Hafniensem devenisse.
is Interea apud nos manens operam assidue dedit, ut cum doctarum
linguarum ac pietatis doctrina Philosophicorum quoque Scripto-
rum lectionem ac disertæ orationis copiam conjungeret. Quin-
etiam publicé propositas in Medicå facultate Theses ingeniosé
defendit. Et carmine publicé edito luculentum ingenii specimen
20 edidit. Quæ cum ita se habeant, non solum tum ei in literis ac
humanitatis studiis profectum laudabilem ac Islandiæ eo nomine
foelicitatem ex animo gratulor, sed viros etiam pietatis ac doc-
trinarum amantes omnes, quibus cum usus ipsi intercedet, rogo,
ut ei omnia humanitatis ac benevolentiæ officia præstent. Inpri-
25 mis autem filium Dei oro, ei dux xat oSijfdi; tum itineris in pa-
triam suscepti, tum vitæ universæ ac vocationis cujuscunque esse
velit. Dabatur Hafniæ die Maij 5. Anno 1589.
Petrus Haggæus Logic.
Profes. Haf.