Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 108
94
APOTRIBE
Nova quæ scribam hæc sunt. Academia eundem in modum
håbet, quo tum, quum å nobis discederes. Etiam ipsum regnum
haud aliter.
Rex Scotiæ håbet ex ANNA sua filium; Legatio Scotica ante
dies quatuor accessit, cujus Princeps est nobilissimus et doctissi-
mus Petrus Iunius. Rex Navarræ totå fere Galliå potitus est,
etiam ipsis Parrhysiis. Christiani (Deo gratia) fæliciter pugnant
adversus Turcam et jam priorem Hungariæ partern recupera-
runt. Sigismundus Poloniæ Rex superiore Martio solenniter in-
80 signia regni Suetici accepit; redibit in Poloniam gubernatione
regni Patruo Carolo relictå. Hæc certissima sunt, neque tempus
suppetit plura scribere. Bene vale, et Reverendum Dominum
Gudbrandum Episcopum vestrum ex me honorificé salutes oro.
Denuo vale. Hafniå n. Die Maij, Anno clo. Id. Lxxxxiv.
T. T. Jon. Jac.
IIX.
NICOLAUS CRAGIUS, J. U. DOCT.
et Pr o fes s. Hafn. Reg. Majes tatis Histo-
ricus et Legatus, etc.
Arngrimo Jonæ ISL.
S.
*594 Ornatissime vir, amice dilectissime: Binas å te literas circa
autumni tempus ex Scotia reversus accepi, quibus unis hisce meis
respondeo.
Ago inprimis gratias, quod studium meum Episcopo vestro
commendaris, cui ego ob præclara merita sua quam optime cupio.
Et si usus mei hic aliquis esse poterit, meam operam habebit
sibi ad quidvis paratam. Tum ego gratulor utrique vestrum, quod
res cum judice tam fæliciter transacta sit: Episcopo quidem, quod
adversarius tam ab amicis instructus calumnia eum non oppres-
serit, tibi vero, quod tam sedula tua cura et sollicitudo non in
irritum ceciderit. Quæ autem causa cepta erat, eam, ut spero,
5
10
15
20
25
30