Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 109
CALUMNIÆ
95
Episcopus jam nullo negocio obtinebit, impetrato videlicet diplo-
mate regio, quod jubet præsidem cum dilectis 24 causas ex appel- 81
latione cognoscere et dijudicare. Idque negotium, si recté me-
mini, judicasti etiam partim ad te pertinere, quippe qui jus ali-
5 quod hæreditatis haberes in prædiis istis controversis. Sed quæ
inciderit difficultas quantumque periculum gratiæ quorundam
amittendæ adierim, partim D. Godemannus ostendet, partim ego
Episcopo perscripsi. Tuo negotio nec tum defuissem, nec jam
defuturus eram, si me de statu ejus perspicué certiorem fecisses.
10 Sed quia Magister Jonas putabat se tibi in ea re satisfacturum,
verbo id saltem uno atque altero Secretario commendans postea
destiti. Quid is effecerit jam nescio, nec mihi ab eo sciscitari inte-
grum, nam is super eo mecum communicavit nunquam, ego semel
eum compellavi. Quod si autem mea opera uti voles, concipias
15 libellum supplicem, quem per nostros remitte, tum experiaris me
id acturum, ut in officio meo nihil amplius possis desiderare.
Libellum meum de republic. Lacedæmoniorum si legere cupis,
misi eum Episcopo vestro, missurus tibi fueram simul unum, sed
Exemplaria jam deerant, nec ex nondinis Francofurtensibus libri
20 adhuc advecti aliqui erant. Facio autem lubens, ut tibi sequenti
æstate tum hac in re, tum aliis gratificer. Si quid å me postules,
potes autem pro amicitia nostra postulare quidvis, nam quum
plurimi te faciam, multumque debeam, haud committam in ullo
patiaris å me repulsam. Et si quæ inciderint vobis postea, non abs
25 re fuerit, si mihi innotescant, ne vos traducant et in pejus cau-
sam interpretentur, qui adversario vestro tantopere student. Sed
utimini hic vestro judicio; ego vobis patrocinari vestrisque justis
causis favere, si opus vobis est et in me est, ut possim et lubens 82
volo et haud invitus polliceor me ubi occasio datur id facturum.
3oVale fæliciter ornatissime vir et me, quod facis, ama. Dabantur
Hafniæ, Calendis Maij, Anno cId Id XCIV.
T. Nic. Cr.