Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 115
CALUMNIÆ
IOI
apud Serenissimum regem nostrum et ampliss. R. gubernatores,
ut te susceptæ molestiæ non pæniteat. Erit mihi occasio ea com-
mendandi, studium et præclarum judicium tuum, quod tibi adi-
tum ad majora patefaciet. Quamvis jam modo te destinari At-
5 lantis illius vestratis, D. Gudbrandi, Herculem ab Huitfeldio
intellexi; ut non dubium sit, summa te omnia å Ser. Rege et
gubernatorib. sperare posse. De me sic statuas velim, si ulla
ratione facultas esset tibi gratificandi, probaturum me ita stu-
dium et voluntatem, ut omnia ad votum effecta haberes, sed nosti
10 mores hominum nostratium.
Si te hue accedere contigerit, uxor mea seorsim grata erit,
nam amicitia nostra non patitur, ut tua benevolentia abutar,
quam ego sancté colo, petoque tibi grata et accepta nostra sit;
quod ego sperans te ex animo valere jubebo. De coronatione
15 Regis ad festum Laurentii audire poteris å nostratibus. Si tum
hue veneris, adfer tecum Biblia Islandica; Henricus Ranzovius
ea petit, quem tibi patronum hoc munere parabis. Iterum vale.
Saluta D. Gudbrandum, cui å me et uxore faustissima omnia
optantur.
20 Dabantur Hafniæ, 24. Aprilis Anno 1596.
XV.
NICOLAUS CRAGIUS, J. U. D.
et Professor Acad. Hafn. Regni D.
Historiens Artig. Jon.
2S S.
Reverende et doctissime vir, amice carissime, gratissima mihi
fuit opera tua, quam præstitisti in rebus historicis gentium nostra-
rum septentrionalium, et eam spero magno mihi adjumento futu-
ram, sive autem transfundatur in nostram vernaculam sive in
30 latinam, juxta æstimo. Utrumque te præstare posse non dubito,
etiam eum laude, si tamen ea laus aliqua, nostræ linguæ barbaræ
eatenus gnarum esse, ut vertendo uti possis; mea sententia fuit