Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 118
104
APOTRIBE
Tychonis Brahe res habeant, intelliges ex Jacobo nostro. Cætera,
quæ orbem concernunt Christianum, cognosces ex narrationib(us)
quas adjungo literis hisce. Mitto etiam Christiani II. vitam typis
nuper exscriptam. Friderici I. Res gestæ brevi prodibunt. Easque
prælo commissas proximo anno (si Deus vitæ et fortunæ peper- s
cerit) mittam. Interim vive et vale, salutatus å conjuge mea.
Quin et nostri isthic amantes saluta quam officiosissime. Hafniå
festinanter, ut liquet, XII. Maij Anno 1597.
Rev. dignit. Tnæ addictissimus
Jonas Jacobus Venusinus. k
Si fors etiamnum particula pellis canis marini suppetit, cujus-
modi proximé misisti, quæso pauxillulum mihi communica; fru-
stum enim illud, quod habebam, in multas divisum particulas inter
amicos distraxi, ut mihi nihil jam reservarim.
XVII. 15
NICOLAUS CRAGIUS, J. U. D.
Arngrimo Jonæ hl. S.
Ornatiss. vir, Domine et amice cariss. De documentis histo-
ricis, tua industria collectis ac mihi communicatis, quam possum
maximas ago gratias. Exhibebo ea legenda Cancellario et Huit- 20
feldio, ut fructum operæ tuæ referas. Id hactenus fieri non po-
tuit, quia per hane fere hyemem domo abfui in legatione Polo-
nica. Quæ causa etiam fuit, quo minus expedire valuerim, quæ
de fundo isto N. å me voluisti fieri. Curæ autem mihi erit, ut
inprimis ad Regem de tuo desiderio referatur. Et, si quid impe- 2s
travero, mittam etiamnum Hamburgum literas; ac tum adjun-
gam simul apocham, quam remitti cupis. Quod ad posteriores
literas attinet, sero admodum eæ allatæ. Faciam igitur quod peti-
visti, etc. Et si quid præterea tibi gratum å me fieri poterit,
summa eum voluntate omnia officia præstabo. Vale. Raptim 30
Hafniæ, quatriduo post reditum ex Poloniå, 8. Maij, 1598.