Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 120
IO6 APOTRIBE
illi amicos tantum præsentes complectantur, hi vero longis etiam
locorum et temporum intervallis dissitos amare non intermittant.
Etsi igitur proximos jam annos amicitiæ nostræ fructu caruimus,
tamen benevolentiam erga me tuam non extinctam esse confido.
Quare, quum domesticus meus Loptus Scapterus Islandus in
patriam profecturus esset, gratum mihi fuit, quod occasionem
95 renovandæ initæ inter nos amicitiæ adeptus essem. Oro igitur,
ut memoriam mei cum benevolentiå conserves, et hunc conter-
raneum tuum tibi commendatum esse patiaris. Meus animus in
te est manebitque, quem tu esse vis et qui esse debet. Bene vale.
Rostoch. XII. April. M. DC.
XX.
D. NICOLAUS THEOPHILUS, J. C.
et Reg. aliquando Legatus, Arngrimo
Jonæ Isl. S.
Vigere apud te memoriam amicitiæ nostræ et hærere tibi in
animo, Vir optime idemque mihi amicissime, Dn. Arngrime,
minimé dubito. Apud me certé non est intermortua; idque ut
ipso facto ostendam, hæc ad te exarare volui, ut scires me et
vivere et valere. Quod si intellexero te quoque ea esse, quam tibi
opto, valetudine et corporis robore, de eo certé plurimum læta-
bor. Ego in hac quotidie magis ingravescente ætate mea cum
Musis meis, ad quas postliminio sum reversus, redeo in gratiam,
occupationibus aulicis valere jussis refectionibusque meis reliquis
penitus extinctis. Te quoque interdum aliquid studii et temporis
versibus scribendis tribuere non dubito. Exerce te quæso in eo
studiorum genere, quod et patriæ universæ et tibi quoque immor-
tale nornen allaturum. De statu Academiæ et Ecclesiarum nostra-
rum ab aliis quia edoceri potes, nihil nunc scribam. Omnia Dei
beneficio in his locis sunt tranquilla et pacata. In Imperio Ro-
mano comitia celebrabuntur primo quoque tempore; in quibus
96 de bello adversus Turcas continuando et de recipiendis Persis
inter amicos et fæderatos deliberabitur. Persarum Rex potentiss.
s
10
15
20
25
30