Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 121
CALUMNIÆ
107
paratus est suas conjungere vires cum Christianorum exercitu, ut
communem hostem Turcam aggrediantur et ejus vires toti ter-
rarum orbi formidabiles frangant atque minuant. Sed hæc hacte-
nus. Fratri tuo libenter operam tua causa meam polliceor; ejus-
5 que, ut omnium eorum, qui mihi tuo testimonio commendantur,
studebo honoribus et commodis; et in iis tuendis efficiam, ut
partes meas desiderare nemo possit. Tu de me hoc tibi persua-
deas velim, nihil esse, quod tua causa, si modo possim, non
faciam animo libentissimo, etc. (et post pauca) Catellum Islan-
10 dicum, ubi commodé poteris, mittes, de quo te rogo. Habui hac-
tenus lepidum illum quidem; sed rugis nunc obsitum et senio
confectum:
Qui futurus est præda mox vel mylvio
Turpivé cornicum gregi.
is In hujus locum, ut habeam quem substituam et cum quo in
senectute meå, quæ propinqua est, me oblectem:
Qui erectis modo cruribus bipesque
Mensæ astabit herili heroque ab ipso
Latratu tenero cibum petat, etc.
20 Tu operam dabis, etc.
Te cum omnibus bene valere et feliciter ex animo cupio; et
ut Reverendiss. Dn. Ottonem Episcopum vestrum, meo nomine
per occasionem salutes, usque mei memoriam cum benevolentiå
conservet, admoneas, etiam atque etiam per Musas et Apolli-
2s nem et si his quid tibi carius esse poterit, oro. Iterum atque
iterum vale. Deus tibi et tuis studiis benedicat; et te florentem
omnib. fortunæ et corporis bonis diu conservet. Hafniå, etc.
17. April. Anno 1601.
T. tuus Nic. Theoph.
30 Porro Catellus iste Island, eodem Anno missus Epigram-
mate tetrasthico å Dn. Doctore exceptus est. Tanta fuit tanti
viri humanitas.