Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 127
CALUMNIÆ
113
Pacem urgent Calviniomanitæ nostri in Imperio Romano
scriptumque promulgarunt, quo suam nobis fraternitatem offe-
runt, ea lege, ut ipsis sua et nobis nostra religione sublatis con-
tentionibus frui liceat, et ut unanimiter in Pontifices calamum
5 stringamus. Animadvertunt nimirum astutæ vulpeculæ sudibus
præacutis sese (quibus proprias manus perforant) inniti, et ad-
versus nostratium Ecclesiarum doctrinam in cassum belligerare.
Objicimus autem illis argumenta Turcarum et Arianorum fun-
data principiis Cinglianis, ad quæ cum plane obmutescant suæque
io religionis jugulum istis peti subodorentur, nunc altercationis ri-
gore deposito mansuetudinem angelicam simulant et blandis ob-
secrationibus tanquam muliebri ploratu de pace et fraternitate
nos sollicitant. Opposui autem deceptrici istorum fistulæ dignum
responsum, quod et ipsum adhuc Typographus sub manu håbet
is nec ante mensis spatium laborem absolvere potest, cujus alioquin uipsiper
exemplar lubens transmisissem. Cæterum in primo octernione ta Ucu“’
(edendæ Crymogææ) errata Typographica unum et alterum tot mendis
commissa video, quæ ad calcem libri corrigentur. Et agam ipse ‘ypopopUds
inspectorem deinceps, quo reliqui octermones (cum excuduntur)
20 å mendis sint immunes. Nova apud nos varia. Carolus Suedonum
Princeps nunc Regis titulo salutatur. Polonia discordib(us) armis
laborat, Moscovia fertur eodem conflictari malo. Quia et Tar- IOJ
tari Chersonnesum Tauricam incolentes dissident. Hispanus et
Batavi inducias octo mensium sunt pacti. Crescit Persarum vic-
25 toria de Turcis, et Constantinopolis trepidare et obsidionem me-
tuere dicitur. Nutat adhuc pax in Ungaria nec dum plane stabilis
apparet. Urbis nostræ Legati in Hispaniam ad regem profecti
magnificé et regaliter ab ipso tractari perhibentur. Bellum inter
Pontificem Romanum et Venetos coortum, intercessione Regis
30 Hispani et quorundam Cardinalium consopitum fertur. Num ex
animo in gratiam redierint, eventus docebit. Vereor ne Scorpius
sit in recessu.
Rex Galliarum Jesuitas, superioribus annis Regno suo pro-
turbatos et ejectos, nunc rursus admittit. Anglia stragem urbium,
35 pagorum, hominumque et jumentorum magnam et irreparabilem
ab Oceani diluvio sustinuit. Conventus procerum Imperii Comi-
tiis futuro mense Julio Ratisbonæ celebrandis agetur; quo fine,
8 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, XI