Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 128
APOTRIBE
114
nondum satis constat; opinio est electum iri regem Romani
Imperii.
Auspiciis et mandato Regis Danorum ante biennium et anno
superiore vela data sunt in Gronlandiam et abducti inde non-
nulli ex ejus terræ incolis inque Daniam transportati. Jam quæ 5
ratio vel qui cursus sint talium navigationum, an iterum a Rege
classis eo sit missa, nihil certi, quod scribam, habeo. Vicinior est
Islandia vestra Gronlandiæ, putoque apud vos citius quam hac
in urbe de novis istis constare. Quocirca peto, ut si quæ sint ejus
generis nova, literis tuis mihi communices. 10
Sæpe topographiam Islandicarum regionum animo meo cir-
106 cumfero sumque mente vobiscum haud secus ac si præsens mon-
tes, valles, flumina, lacus, Holensem Ecclesiam, habitationes
distinctas populumque Christianum Insulæ vestræ, nec non reve-
rendissimum Dom. Episcopum Gudbrandum et te tuosque in is.
regno Christi Symmystas, itemque ritus et sacra vestra oculis
meis viderem et præsenti vestro colloquio alloquioque fruerer.
Sed cum per magnam locorum distantiam id fieri nequeat, litera-
rum commercio mutuo acquiescamus oportet. Salutamus reve-
rentiam tuam ejusque conjugem, liberos et familiam ego et con- 20
jux mea peramanter. Salutentur å me omnes (quos familiariter
notos habes) animarum Pastores synceri, fratres et cooperarii
nostri in vinea Domini. Vale in Servatore Jesu, cujus divinæ
protectioni te tuosque omnes, unå cum Reverendissimo Dn. Epi-
scopo (ad quem et ipsum literas dedi), precibus assiduis com- 25.
mendo. Perscriptum Hamburgi, Cal. Junii Anno 1607.
Tuus ex amino
Philippus Nicolai D.
XXIV.
DOCT. PHILIPP. NICOLAI, etc.
Arngrimo Jonæ I si. S.
1608 Ex literis tuis superiore anno ad me datis, Reverende et
spectatissime vir, amice et frater in Christo perchare, te nondum