Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Síða 141
CALUMNIÆ
127
perti sunt eos, quos antea maximo cum labore, fide et dexteritate
instruxerant; exempla non ignoramus prisea et recentia etiam
præsentia: Quod licet fatear satis esse molestum, tamen et hic
sapienti animus est firmandus, ne constantiæ limites egrediatur;
5 multis velle benefacere et nullam velle experiri ingratitudinem
inconsideratissimum est. Porro et hoc animum tibi erigat, quod
omnes synceri agnoscant invidorum saltem has esse strophas,
ipseque procul dubio Dn. P. etsi forte aurem, fidem tamen nul-
lam fabulosis istis adhibebit nugis, sed revera, ut pius est, in-
10 dolebit ex animo ingenia hominum tam prona esse et profusa
invicem in aliorum perniciem, hominesque ab unico fidei, spei, i*1
charitatisque vinculo, quo arctissimé colligati viverent, seque-
strari. Ego, ut animum aperiam, omnino mihi persuadeo nullum
hujus ordinis esse, nisi manifestus sit hostis, qui Reverendum
15 illum et bonis omnibus amandum senem å sua remotum sede
velit aut expetat, imo vero singulorum serium hoc esse votum,
ut Deus Optimus Max. in officio illum salvum superstitemque,
vel invidis invitis æmulis, ad prolixissimam ætatem confirmet et
tueatur, teque ab hoc perfidiæ inhumanissimé afficto crimine
20 tanto esse remotiorem et ultra, quanto cæteris authoritate, erudi-
tione, fide denique et in repellendis iis, quæ nornen et æstima-
tionem D. nostri Episcopi impugnant, communicato auxilio supe-
rior es, clarior et conjunctior.
Tu igitur, clarissime Dn. Arngrime, adversus bruta hæc ful-
mina, non exuviis Aquilinis aut vituli pelle marini nec Philoso-
phica saltim et Lipsiana, sed veré et mere Christiana constantia
animum, quæso, obarmes. Non semper proficient doli, sed ut
ignis in aquam conjectus restinguitur, sic falsum crimen in castam
vitam; sicut scripsit Cicero, citante Lipsio.
30 Cæterum ut tam manifestam injuriam tacité perferendo non
invites novam, adversariique tuo silentio non comparent sibi
majorem impudentiæ occasionem, insolentiores evadant, et te
arrogantius insectentur, aliquid faciendum et dicendum arbitror.
De D. Hieronymo alicubi scribitur, si quando improbé ipsi
35 oblatratum esset, adversarios omnes ab illo acriori pensatione
obrutos et victos esse, ut magis eum metuerint quam oderint.
Cognoverat procul dubio vir ille, quod vulgo dicimus: acri Cane
occupandum esse Lupum; nec quicquam maledicorum magis fræ- 122