Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 149
ORATIO
135
A quo sancti Apostoli præscripto philosophi non abludit sen- Senec.
tentia, dicentis: Non sine ratione sacra est magnarum virtutum
memoria, et esse piures bonos juvat, GRATIA si bonorum non
cum ipsis cadat. Hoc debemus virtutibus, ut non præsentes solum ,,
s illas, sed etiam ablatas é conspectu colamus. ,,
Cæterum erunt adhuc, sat scio, qui præposterum hoc nostrum
officium vocent: quod inde å beato obitu Dn. Gudbrandi pluscu-
lum jam temporis elapsum sit; nec hujusmodi parentationi locum
nunc esse velint. Hos vero ego, si quo sint in numero (vappis et 6
10 fungis vel fucis nihil respondemus), ad laudatam Antiquitatem
remittam. Quæ non ipso statim die aut horå facti funeris finem
esse parentationum voluit. Unde Novendiales et Deniales feriæ1
natæ sunt: et solemnia, talia, qualium vetus poéta meminit.
Hune morem Æneas, pietatis idoneus autor,
15 Attulit in terras, juste Latine, tuas.
Ille patris genio Solennia vota ferebat;
Hine populi ritus edidicere novos.
Solennia vota dixit pro: quotannis peragi solita. Quin et ipsum
epulum et donaria ad placandum defunetorum manes sepulcris
20 annuatim allata Solenne et Solennia itemque parentalia dici ab
antiquis reperimus. Quibus dicata festa Dies parentales etiam
sunt appellata. Et quos aliquando propter bellorum tumultus
fuisse intermissos ibidem (2. Fast. Ovid.) legere est.
At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
25 Bella, parentales deseruere dies.
Populi nempe, novos ritus ab Ænea edocti, ut fuit præcedente
distich. Id quod propter dictam jam de temporis intervallo quo-
rumdam forte instantiam instantius urgeo; alioqui dtTipoaStdvuaov
habendum. Non caret igitur sapientis et humanioris antiquitatis
30 exemplo, etsi per intervalla temporis parentationes fiant. Quas,
in meo si foret arbitrio, stativis feriis noster hic p.m. Episcopus,
immortali memoria dignissimus, quotannis auferret. Non qui-
1 fernæ ed.