Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 152
138 ORATIO
Ditior est igitur patrio contentus agello
Qui vivit nullo fænore Fabricius.
11. Talibus, tam piis et honestis parentibus natus est felici sidere
Nativitas An. Ch. 1542. Gudbrandus Th. in prædiolo Staderbacha, paro-
‘spedalim chiæ Islandiæ Boreal. Mitfiort, prædiolo, inquam, nullius admo-
jicta dum notæ vel nominis (respectu aliorum in viciniå olim floren-
tium), nisi qui hujus viri nativitate et cunis inclaruerit. Quemad-
modum sc. summi illi et sanctiss. viri loco satis ignobili oriundi
eundem suo ortu et nativitate nobilitårunt: Jeremias, Oseas, Na-
hum, Zephonias, Joel (Prophetæ notiss.). De quorum patria
sacræ consulendæ erunt historiæ; qui sc. nunc ex pago, nunc ex
vico hoc vel illo nobilissima sibi organa et Mystas Deus delegerit.
10 Ita enim semper Excelsus ille humilia respicit nosque vel hoc
paterno affectu filios suos ab inflatå hominum et Dæmonum
superbiå vult abducere, jam patriam nobilitare quam ab eadem
nobilitari1.
iii. Pueritiam et partern adolescentiæ noster Gudbrandus apud
EJucatio parentes exigens Catechetica fidei purioris rudimenta mox im-
bibit feliciter: raro sané ac illå tempestate, tenebris Pontificiis
vix discuti incipientibus, novo prorsus exemplo; unde morum
quoque sanctitate imbutus ad pædagogiam Holensem jam paulo
adultior ablegatur; memoriå quidem initio tardus (quod sæpius
referre memini) ast ingenio sagacissimus: vel posteriorum An-
norum documento et experientiå.
Transitio Hic ætatem juvenilem, peregrinationes, studiorum cursum,
“ sakus cum *ngen“ et corporis dotibus (quæ ista in contexendå reliquæ
Uberior vitæ narratione sæpius et sparsim recurrant) consulto transcen-
dimus; cujusmodi hysterologiå Lector ne patiatur se offendi,
merito rogandus mihi est.
iv. Festinamus enim ad Annum illum Jesu Chr. 1570 seculi
Episcopa- nostris Ecclesiis ac Patriæ vere aurei initium: Quo Dn. Gudbran-
tus dus Th. An. æt. 28 ad Episcopiam Holensem divinitus destina-
tus per summum Magistratum legitime deligitur et vocatur, Dn.
Olao Hialtero, 16 annorum ibidem Episcopo, rebus humanis
nuper exemto. Qui quamvis in ordinationem emendatæ Chri-
5
10
15
20
25
30
1 nobilitate ed.