Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 153
ORATIO
139
stianæ Religionis Danicam primus Episcoporum Holensium ju-
råsset primusque per hane Dioæcesin reformationem Ecclesiasti-
cam auspiciis Christianissimi Christiani III. Daniæ et Norw. etc.
Regis serenissimi bene cæpisset et sementem aliquam fecisset,
5 tamen quam immaturam segetem Dn. Gudbrando Th. optimus
ille vir morte præventus reliquerit, ut et difficultates circa bona 11
Ecclesiæ cathedralis et alia Ecclesiasticorum subsidia, vix facile
dictu est; præcipué apud ignotos et nostrarum conditionum minus
conscios. Reformationis vero successus et perfectio(nem), quum
10 novæ typographiæ in Islandia excitatio et hæc auctore et antistite
Dn. Gudbrando coeperit (ut postea erit) floremque et fructum
tulerit, nos ad ipsius Episcopatum aurei, quod dicebam, seculi ini-
tium non injuriå referimus. Illud vero seculum aureum vocare
minus dubito. Nam esto, ut omnibus vitae commodis antea magis
15 abundaverimus (quod Reformationis hostes tam hic quam alibi
sæpius1 oggerunt, quibusque vicissim alias et loco magis suo re-
sponsum est), quorsum tamen rerum omnium, etiam ipsius auri,
absque Deo abundantia?
Spartam vero sublimem atque difficilem legitime adeptus
20 quam hic vir laudabiliter ornaverit, satis ampla foret prolixitatis
studioso dicendi materia. Quam Argumenti propositi dilatatio-
nem quamvis ego studio vitare cupiam, nudam tamen narratio-
nem rerum pondus recusat. Ubi si div. Apostoli exhortationem
de auribus nostris non obliviscendis, verum sanetiore memoriå
2s conservandis, in mentem revocemus, quomodo id rectius præ-
stitero quam 'fjyoi5[xsvov2 hunc nostrum eum præclaris Ecclesiæ nfi mutuari
Israéliti(c)æ ductoribus (quantum nostro modo liceat) breviter °Pt“b,hus
conferendo? Sic enim
Parva licet componere magnis
30 et Mantuam Romæ, nostrasque Ecclesiolas Israéliticæ hierar-
chiæ4 assimilare. Etenim, si vitæ, vocationis et laborum nonnullæ
rationes conferantur invicem, aliquam tum Mosis, tum Samuelis
historiæ partern hæc narratio repræsentabit. Nec tamen idcirco
est, unde tumidus quispiam humiliora despectui habens objectet 12
35 me hac ratione et modo
1 sapius ed. 2 byob- ed. 3 in ed. 4 hierurchiæ ed.