Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 155
ORATIO
141
Loquitur ergo textus de propagatione Doctrinæ, non de sapientiå
patrum; qui semper hunc verum Deum invocarunt.
Hac expositione si standum foret, et si quid huic rei circa
Reformationis negocium simile subest, initium å Dn. Hialtero
s factum notitiæ Dei usque ad Mosen convenire videtur. Perfectio
autem Gudbrandi opera succedens revelato uberius per Mosis
ministerium nomini Jehovæ respondebit.
Fuerat Moses tardus linguå et labiis incircumcisis (cap. 4. et 4.
6. Exod.), cui tarditatem memoriæ, quam primis tyrocinij lite-
10 rarij annis Gudbrandus deplorare necesse habuerat, conferre pla-
cet. Nihilominus per utrumque quod instituerat Deus clementiss.
effectum dedit.
Fratre interprete ceu oratore uti Moses coactus est. Ast 5.
eximium facundiæ donum successu temporis in Gudbrandum
is (aucta quoque memoriå) Deus contulerat: sive scribendo sive
perorando Ecclesiastica tractanda fuerant et exigenda negocia.
Rebellem duraque cervice populum Moses expertus subdi- 14
tum hine imminere iram Dei commeritam præsensit; suorum
interitum luxit orandoque pugnavit contra hostes et aliam popu-
20 larium internecionem; rixabatur eum seditiosis; perturbabatur
novis scandalis subinde exorientibus; summisque difficultatibus
Annos plus minus 40 tantum non obrutus est, etc.
Quantos ad consimilem modum in Religionis negocio (quod
interveniente nova typographiå potiss. expediendum erat) exant-
25 lare labores Gudbrandus Th. coactus sit, quas acerbitates devo-
rare; et quibus ex difficultatibus et contumacis seculi certamini-
bus tandem post annos 50 eluctatus sit, si penitus tangam, apud
Lectorem extraneum1 fastidio foret.
Id vero nostratium nemo, nisi oculis et auribus, imo etiam
30 mente captus, non vidit, audivit, intellexit, nisi etiam summe per-
versus non agnovit. In qua parte dicendi si immorarer aut multa
persequerer, amicis forsan præteritorum malorum dolorem,
æmulis deperditæ victoriæ memoriam refricuero Crabronesque
irritavero. De quibus idcirco ad Crymogeam nostram Lectorem Liir. 3. in
3s remittere visum est; ut omissis meris contentionibus labores pro
1 Sextraneum ed.