Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 160
146
ORATIO
talibus. Patrem enim habuit Arnerum Gislavium, magni et no-
20 minis et virtutis virum. Avus paternus ille fuit nostræ terræ mag-
nati, Dn. Gislao Haquini f., horum aliquot annorum Islandiæ
Orient, et Meridion1. Nomophylaci. Quem etiam magnas ob vir-
tutes merito suspicimus, Domini Gudbrandi ex fratre uterino 5
neptim in conjugium adeptum.
Matrem vero Heliodora Arneri f. Dn. Gudbrandi Conjux
habuit Guthrunam Sæmundi f., tali non indignam marito prædi-
catam.
Illius Heliodoræ sororem patruelem, pietate et plurimis vir-10
tutibus excellentem fæminam, S. G. F. mihi olim in matrimonium
Deus indulserat. Quæ patrueles civitatis cælestis jam factæ muni-
cipes ipsius Dei, Angelorum et animarum beatarum consortio
fruuntur.
Conjugis optimæ, conjuge dignissimus optima, Dn. Gudbran-15.
dus post annos 13 dulcissimo privatur consortio, mortis (humani-
tus loquendo) interventu immaturæ; ejusdem voc. 3.2 præstan-
tiss. fæminæ ætatis anno 38., Christ. 1585. Hæc ex pluribus libe-
ris antea in cælum præmissis quatuor tantum reliquit. Quorum
filia natu minima ad beatorum sedes matrem est subsecuta. Filius 20
Pauius unicus ex conjugio dulcissimo matri supervixit, Dn. Paulus Gud-
brandius, qui ad maturam bene ætatem provectus post palæstræ
literariæ aliquot exercitia3 Regius in Thingorå nomarcha factus
patris obitum aliquot annis moriendo antevertit. In matrimonio
is habuerat Sigritham, matronam cum primis honestissimam, Op- 25
timi viri ac in nostrå gente magnatis celebris, Biornonis Benedicti
filiam; quæ etiam num superstes ex suo cum Paulo Gudbrandi
conjugio Sex filiis superstitibus gaudet. Quos ut Deus omnibus
animi bonis auctos (egregios sc. Juvenes) faciat, meum est ex
21 animo rogare. Ejus vero prosapiæ in linea maternæ cognationis 30
cum utrinque plurima numerari possint, tamen præcipuum orna-
Magnus mentum est dictorum sex fratrum avunculus, Dn. Magnus Bior-
Biom(on)is nonj^ f de Mødruvollum, Nomarcha in Munk(a)tuera, quem
amplitudinis et honoris causa nomino; conjugio honestis. et divi-
tiis præter animi et ingenii maxima ornamenta clarus; quibus olim 35,
Academiæ R. Hafniensi nornen dåre meruit.
1 Mere- ed. 2 Si c ed. 3 -citio ed.