Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Side 165
ORATIO
151
quercinis constantem; latere et cæmento spacia inter vacua re-
plentibus. Interim totam1 opere coassato interius vestitam, adeo
ut in hoc ædificio (præter monimenta alia) viva quasi et indele-
bilis Dn. Gudbrandi memoria tam domesticis, quam advenis, qui
s frequentissimi illic sunt, in oculis et animo versetur.
Qualis autem domus hæc vel cænaculum, talis etiam fuit
ipsius Dn. Gud. mensa: frugalis, honesta, larga et liberalis; unde
etiam præter inferioris2 urbiculæ quotidianas eleemosynas suas
mendici buccellas expectare habebant. Vt autem victus sobrius
10 et sanus, ita Domini ipsius Gudbrandi Convictus lætus, humanus,
affabilis. Plurimum enim in mensa collationibus literariis et sa-
cris aut etiam publico bono profuturis gaudebat. Et licet morbo-
rum sæpe symptomata aut å mensa absentiam aut silentium et
moestitudinem imperabant, vicit tamen summa viri humanitas et
is convictorum familiariter tractandorum rara cupido. Attentus
autem et ingenuus conviva vel convictor ab ipsius mensa aut
doctior aut melior surgere poterat. Ut nihil mirum fuisset, etsi
vel magis inviti inde surgerent quam olim Diogenes, qui ab Anti-
stenis auscultatione ne duriore quidem intentato bacillo repelli
20 se passus est.
Quis qualisve erga Deum et Ecclesiam, qualis in ipsam Cathe-
dram et Episcopium Holense, qualis in egenos et inopes, amicos
et consanguineos ut et affines veré prædicari possit Dn. Gud-
brandus Th. ex his quæ hactenus fuerunt plus intelligi volumus
2s quam diximus. Nam singulis immorari non patitur mei instituti
ratio. Quis enim eleemosynas illas privatas et publicas in ulti-
mum vitæ actum (imo ulterius: quod mox dicetur) profusas sigil-
latim recensebit vel ratione complectetur, præter cælestem illum
thesaurarium, omnem nostram supputationem infinitis modis
30 vincentem ideoque sibi soli deposcentem. O te beatum etiam hac
parte, Gudbrande Thorlaci, qui cum non dixisses, dicere tamen
jure cum B. Jobo potuisses:
Si comedi buccellam meam solus, si non comedit etiam pu-
pillus ex eå, si negavi pauperibus, quod volebant, et oculos viduæ
3s deficere feci, ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero
matris meæ egressa est mecum.
1 tolam ed. 2 infeirioris ed.