Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 173
ORATIO
159
mum, cum CIPPUS adornaretur, Mortis hane meditationem
apud Dn. Antist. cæpisse, sed in eadem per totam vitam assi-
duum fuisse; cujus ego rei præter alios non parvo numero testis
locuples fuero; ad quem, postquam ipsius domesticus esse de-
5 sieram (per 30 plus minus annos), vix ullas dabat literas (quas
interim dedit frequentissimas) quæ sSS-avaat'ac. ad quam se lætus
pararet, mentione non incalescerent; id quod etiam, dum unå
viveremus, corde et ore (ut postmodum calamo) sæpiss. agita-
bat. Sicque veré Sapientis titulum suum feeit; quum vita Sapien-
10 tis definiatur meditatione mortis.
Exequias in primis ornabat, licet mærore et tristitiå vix sui
compos, defuneti chariss. clariss. nepos, Dn. Thorl. Sculonius,
carmine epitaphio, lugubri quidem, sed interim doctissimo, Valvis
templi affixo; quod etiam publici Juris faciendum speramus, ut
is conjunctim has pagellas exornet et decoret. Additum est eadem
hora exequiarum et nostrum Epigramma afrcoaxéStov1 sané nec
luce vel aspectu dignum; quod tamen ne verbulo mutatum (aren-
te venå poéticå) nolui his subducere. Cui titulum feeimus:
TUMULUS
20 Reverendi ae incomparabilis Viri Dn. Gudbrandi
Thorlacij, Superintendentis Holen. in Boreali
Islandiå vigilantissimi, etc.
T(h)aumandrum vocitem qinn te, Gudbrande, quid obstat?
25 Mirus eras vita; Funere Mirus eras.
Vita poli donis resplenduit alma (caduca
Quid memorem?). A saneto funere vivus agis.
Floruerat magno Germania vasta Luthero;
Gudbrando radiat Patria nostra suo.
30 Biblia debentur Germanica scilicet isti;
Quod solum é multis jam tetigisse sat est.
Biblia debentur saneto Vernacla labori
Hujus; et hine poscit justa trophæa sibi.
Miles eras Domini multum versatus in armis,
Gudbrande, est ratio nominis unde tui.
1 -axrjStov ed.