Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 177
ORATIO
163
est), sit Nornen Domini benedictum, etc. Et ita quidem secum
primo agens et tacité quasi disputans B. Jobus impatientiæ fluctus
primos compescuit å JUSTITIA petito argumento. Cujus ana-
lysis non parum juvabit. Fiunt enim attrita manu aromata fra-
5 grantiora.
Propositio, quam ut notam et confessam omi-
sit, talis foret.
Si quis quod suum et non nostrum est å nobis repe-
tat etc. æquo animo ferendum est. Id quod ipso
10 jure naturæ adeo constat, ut ei vel Ethnici acquie-
verint; sicut aliud jus in rem datam et ablatam
poeta urget:
-----Ille qui donat diadema fronti.
Assumtionem porro habent verba, Dedit et cum volet aufert;
15 abstulit: hujus sententiæ Bona etc., amicos, cognatos auferendo
nobis Deus quæ sua et non nostra sunt, repetit. Ratio est: Quia
ipse dederat (idque ad tempus de quo alibi). Quod et planum
est ex ijs, quæ præcesserunt: Nudus egressus sum, etc. Astipu-
lante Apost.: Quid habes, quod non acceperis? et alias: nihil
20 intulimus in mundum, etc.
Firmissimé igitur Jobus concludit adversus Deum non fre-
mendum esse (quod ipsi caro, mundus, amici et Satanas svade-
bant), sed omnem Dei voluntatem æquo animo ferendam. Quæ
conclusio subjectissima continetur s5Xoyta, sit nornen Domini be-
25 nedictum. Quam itidem pius animus ingenua valde confessione
å Spiritu S. alias dictata amplificare et exornare solet: Justus es
Domine et rectum judicium tuum. Omnia judicia tua æquitas et
justitia. Quæcunque fecisti nobis Domine, in mero judicio fecisti;
quia peccavimus tibi, etc.
30 Sed et in voce Dominus quater ibidem repetita magna Rela-
torum vis et valor inesse videtur: å Domini in servos voluntate
et jure strictiss., quo servi ad obediendum et obtemperandum
tenentur. Superato primo tentationum fluctu alius assurgit ab
uxoris stultitia, quam Dei athletes novo argumento sic repulit:
35 siquidem Bona (immerita) de manu Domini suscepimus, unde
hæc improbitas, ut Maia (commerita) recusemus? An verd mer-