Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 178
164
ORATIO
cedem suam quis jure recuset. Jam vita (cum suis) Donum,
mors (cum suis annexis) stipendium est. Quod suo videlicet loco
Ap. artificiosé urget.
Hæc ut valida satis sint medicina, auget nihilominus dosin
confortativam noster ille Archiater recenti iterum Argumento,
eoque Achilleo å Resurrectione carnis et animarum carissimarum
restitutione petito (scio quod Redemtor meus vivit, etc). Cum
jam satis superque ab amicis tandem protervis divexaretur. Quo
44 lenitivo pharmaco immodicum (sive ob nostram imminentem sive
amicorum immissam mortern) multos interim nimium maceran-
tem luctum elevat ac velut unico ictu perimit. Mortui et nos in
vita relicti in mutuam conversationem brevi å Redemtore sumus
congregandi. Ergo immodicé dolendum non est. Cujus xaV0-'æS
immotam complexionem seu alteram consequentiam suo exem-
plo proposuit de se ita protestatus: etiamsi occiderit me, tamen
in ipsum sperabo. Nihil ad hunc vulnerum et dolorum cordis
nostri archiatrum ullus præstantissimus alioqui Hippocrates, ullus
Galenus, Paracelsus ullus. Hoc ego vobis, o exulceratæ animæ,
atque å Parentis vestri funere adhuc aliæ madentes, aliæ lan-
guentes B. Jobi medicamentum pancrestum sanctum esse jubeo,
cum reliqua verbi Divini ambrosia conjungendum. Utimini, uti-
mini; mentiar si non cum omnibus piis subscribatis: Probatum
est. Sacra dico hæc oracula quibus ipse se Parens vester sanctiss.
memoriæ semper et ubique sustentabat, non obiter, non theoricé
saltem possidete, sed practicé, vel recenti duorum martyrum
exemplo. Qui procul dubio lenitivo hoc pharmaco dolorem et
metum mortis excusserant: Joh. Huss et Hieronimus Pragensis
hi fuerunt; ipso nomine et martyrii genere notissimi. Quorum
prior Rusticum, rogo, in quo cremandus erat, velut ex devoto
contra hæreticum officio cum animadverteret lignorum sarmenta
sufficientem, subridens dixit: 6 sancta simplicitas. Posterior pa-
lum, ad quem mox alligandus erat, flexis genibus veneratus ca-
nere cæpit: Salve festa dies etc. An vero salubre illud ex Spi-
ritus S. (JLupoØTjxtti) depromptum Nephentes et mortis horrendæ
istis martyribus oblivionem inducens vestrum utut acerbissimum
45 lenire posse dolorem desperem? Non faciam. Possem hic ad
alios consolationum fontes descendere, unde Syrupos vestro malo
congruentes haurirem: Qualis est amplificatio bonorum de manu
5
10
15
20
25
30
35