Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 179
ORATIO
165
Domini susceptorum (ut in sacræ Scripturæ phrasi persistam)
parentis tanti, tam præclari, tantam ætatem å Deo vobis indulti;
tam largæ hæreditatis, qua in posterum gaudeatis feliciter. Paren-
tis tam sanctus et salutaris exitus. Parentis, inquam, non amissi
s sed præmissi, ad quem in Gloria cælesti cum primis visendum,
amplexandum, fruendum quotidie, quavis hora sine fuco invita-
mini, saltem ut vicissim Deo ultimum illud fati punctum libenter
et submisso animo permittatis. Hæc, inquam, et hue spectantia
consolationis argumenta copiose proponi possent. Sed parcior
10 hic ero, ne primo et præsentissimo alexipharmaco diffidere
videar.
Unicum tamen illud non possum non eloqui, quantum vide-
licet Deo propter optatum in Ecclesiæ1 Cathedra successorem
debeatis: Reverendum ajo et clariss. Dn. Th. Sculonium, tam
is vestri amantissimum, quam sanguine proximum, et in quo summa
vobis spes esse poterit, ut jam quasi damni dimidium hac parte
å Deo resarcitum non immerito agnoscatis et fateamini. Quem
etiam virum, ut vestræ ac Ecclesiæ de se conceptæ spei et opinioni
liberaliter respondeat, bonis omnibus ego prosequor.
20 Nobis vero omnibus, abrepto dulcissimo et desideratissimo
Gudbrando nostro sic exsauciatis, aritatis et angustiis plenis, hæc
sit communis et quotidiana ad patrem jure corripientem suppli-
catio: Agnoscimus Domine quia peccavimus; veniam petimus yerem.
quam non meremur; MANUM TU AM PORRIGE LAPSIS,
25 etc. Enimvero (amici) si hæc facta sunt, in ligno viridi, etc.
Atque sic de vita et obitu (vel duplicata ætate dignissimi) 46
Dn. Gudbrandi Thorlacii dicta hæc sint paucioribus quam debui.
Ubi licet omnia ad nominis ac famæ ipsius immortalitatem con-
spirent, typographica tamen officina hic excitata et erecta, tum
30 eidem conjunctus labor et sumtus Biblicus inæstimabilis ad semen-
tem verbi D. liberaliter faciendam adhibitus palmam sibi facile
vendicant. Qua de re secundum Deum jure optimo Lyrici versi-
bus gratulari sibi Dn. Gudbrandus potuisset, dicentis:
Exegi monumentum ære perennius
3s Regalique situ Pyramidum altius,
Quod non imber edax neve Aquilo impotens
1 Ecclæsiæ ed.