Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 183
VIRO
ILLVSTRI, MAGNIFICO,
STRENVO
DN. CHRISTIANO THOMÆO,
5 Domino de Stougard etc., Cancellario Regio, Re-
gni Daniæ Senatori primario, Academiæ
Hafniensis Conservatori Summo,
Domino meo omnibus no-
minibus suspiciendo.
10 ILLFSTRIS et amplissime Heros, Magnifice Dn. Cancel-
larie, ad Magnific. T. verba facturus principio fateor et syncere
agnosco ingenioli mei, olim minimum exculti, nunc morbis et
senio labantis, heu nimis tenuem et curtam suppellectilem, eoque
ad nornen tam illustre salutandum omni ex parte ineptam; meque
15 verba ad animi votum et sententiam proponendam mox initio
deficere. Ad quam rem etsi summa MagnifÆ T. Humanitas con-
nivere (quod obsecro) dignabitur, factum præterea ipsum non
minore indiget venia: quod nempe præsentem hunc Tractatum
Illustri T. nomini inscribere sive dedicare animum induxerim.
20 Quod tamen ipsum ut å D edicationum antiquitate et earundem
Decoro et Honesto excusationem mutuari permittatur, submisse
rogo. Libros enim Magnatibus dedicandi consuetudinem nulla
non ætas ut antiquissimam, quippe ab ipsis Ægyptiis (si Historie
fides) originem repetentem, ita honestissimam fuisse habitam
2s tot jam durantem secula probavit. Quamvis Chrysippus Philos.,
quum scripsisset plurima (volumina, ut tradunt, 75), nemini
tamen quicquam dedicåsse perhibeatur (unde indoctior habitus
sit), non poterit ille hoc suo facto antiquissimæ D edicationum le gi
quicquam præscribere aut præjudicare, quum nec una aut altera