Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 184
170
EPISTOLA
hirundo ver faciat; suffragantibus tam decoro qnam honesto
omnium, ut dictum est, ætatum (quin etiam nationum) exemplis,
in hodiernum usque diem nusquam antiquatis, sin minus mos ille
jam olim emarcuisset. Quidf quod teste Plinio Appion celebris
Grammaticus (quanquam habuit snos ille æmulos) dixerit: Im-s
mortalitate å se donari, ad quos aliquid componeret vel commen-
taretur, etc. Vocem agnosco satis confidentem nec cuivis usur-
pandam vel ad imitamen trahendam. Medium enim iter tutius
hic foret, å Dedicationum fine dirigendum: Quem quia varium
esse constet, et aliis alium esse propositum ideoque paucis non 10
absolvendum, de illå varietate dissertationem suscipere nec hufus
lod nec mei est instituti. Quanquam plurimos interim suum ali-
quod edituros Scriptum de Patrono et Patrocinio eidem con-
ciliando videamus sollicitos, atque ad eam rem indipiscendam in
Magnatum aliquå copia vel coronå scribentium oculos circum- is
ferri animadvertamus. Vbi tamen cum voti fiant compotes, Vita
quasi et immortalitas Appionis (nobis satis est diurnitatem vel
durationem aliquam innuisse) Scripto å Patronis sive magnati-
bus, non æque et vice versa Patronis å Scripto (præsertim humi-
lioris cothurni) hac ratione quæri aut contingere dicenda fuerit. 20
Id quod mihi hoc potissimum tempore considerandum fuerit,
præsentes pagellas evulgaturo. Indoctum sane opusculum; verum
Argumenti vel subjectæ materiæ respectu ut magni Patroni in-
digum, ita ejusdem favore et autoritate non prorsus indignum:
ut in quo res agatur non privata, sed publica; de Fastis nempe 25
et Annalibus, Norve gicis ex parte, Islandicis totaliter, hoc est, de
tempore Islandiæ primum habitatæ sive habitari cæptæ, legum
et juris humani Septis coércitæ, Sacris Christianis imbutæ, Regi
primum Norvego inde Danico Imperio deditæ; et quæcunque alia
ex Annalibus hue spectant. Quæ omnia et singula ex solå et unicå 30
*3 r Quæstione principali dependent; hac nempe: Vtrum Islandia sit
Thule? Thvle, inquam, illa vetustissima, Græcis et Latinis
Scriptoribus celebrata? Quæ quæstio primum ævo Adami Bre-
mensis (quod sciam) mota; et post ipsum multum diuque sopita;
tandem ex ipsius cineribus in flammas erupit validiores, præser- 33
tim nuper scribente Clarissimo Dn. D. Ioh. Isa. Pontano. Qui
posthabitis et inconsultis nostratium Antiquitatibus exotica sequi
maluit ad Quæstionis Affirmativam defensandam. Ea vero vali-