Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 188
SPECIMINIS ISLANDIAE
PROCEMIUM.
Quanquam, Lector humane, cordate, candide, hoc scribendi
argumento supersedere penitus decreveram illudque in Crymo-
gæa nostra vix attingens ut minus necessarium mihique et Lec-
tori, præsertim extraneo, jucunditatis parum, nihil vero utilitatis
allaturum alio rejeceram, facit tamen contraria de tempore pri-
mum habitatæ Islandiæ subinde renascens varieque interpolata
opinio et sententia, ut illud vel invitus tractandum suscipere
cogar; periclitante videlicet ob contrariam illam opinionem vali-
dius propugnatam Annalium domesticorum fide et veritate, quo-
rum sacra alioqui ac suo modo minusque dubia fuit Autoritas,
nec nobis tantum, sed et exteris; quod constat et post dicetur
uberius.
Mearum autem mihi conscius virium forsan rectius mihimet
silentium imperare debueram quam Theatro literario nova bal-
butie obstridere inque Doctorum conspectum male tornata hac
cum commentatiuncula prodire; satis enim anser olores inter
strepuit. Idque nihil mirum, si tanto majore olorum cum fastidio,
quanto in meis edendis ad stridulam anseris vocem Typographo-
rum menda, aliquando etiam affectata, absente procul Autore
plus attulerant momenti. Quum alioqui ad mea despicienda ni-
mium faciat, quod å Magnorum virorum eruditione tantum ab-
sim, quantum ab eorundem commercio jam ultra annos 40 loco
dissitus; non quod non etiam Patria viros eruditos suppeditet,
sed habitationes nimium distractæ rerumque nostrarum difficil-
*5 r lima conditio commercia et conversationem optatam (quid si
fere conspectum mutuum) et studiorum communicationem tollunt
atque enervant. Ast nihilominus, quum videam silentium meum
cum Annalium nostrorum periculo, ut dixi, esse conjunctum, cala-
mum penitus suspendere et communi causæ mihique ipsi prorsus
5
10
15
20
25
30