Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 196
182
ISLANDIA
colorem nondum, quantum existimo, satis expensum, videamque
sic exoticas conjecturas indigenarum documentis præferri. Con-
tra sané quam censuit vir consultissimus et scriptor non ignobilis
aut obscurus, Valerius Maximus, dicendo: quis compos mentis
4 domesticæ peregrinæque Historiæ seriem fælici superiorum stylo
conditam vel attentiore cura vel præstantiore facundia traditu-
rum se speraverit? etc. Nihil autem adhuc de Annalium nostro-
rum fide et autoritate, etiam ab extraneis, magni nominis viris,
approbata, movebo, suo illud ipsum loco reservans, parte speci-
minis secunda.
ISLANDIÆ MERIDIONALIS
Sectio I.
Ingulfus.
Coloniæ in Islandiam desertam translatæ Principem vel quasi
primipilum (quanquam pilis nihil opus erat) Crymogæa Anna-
lium autoritate facit neque Flokonem, ut dictum est, nec quemvis
alium quam Ingulfum, Barone Fyrda fy(l)kense Norveg. Ornone
vocato progenitum, unå cum affine et consorte Leifo, alias Hior-
leifo. Ad Flokonem vero, tertium illum Islandiæ inventorem, vel
ipsius annum (quotuscunque is fuerit) nusquam habitationis ini-
tia vel Gentis refert originem; ut supra. Hi consortes, ut est in
Crymogæa, postquam Islandiam Anno Christi 870. primum atti-
gissent, in Norvegiam reversi Anno sæpius indicato 874. primi
incolere cæperunt. De occasione vero coacti an spontanei exilii
atque hue transvectæ ad incolendum familiæ, qui volet Crymo-
gæam inspiciat. Factarum autem habitationum hane historiam
per nomina et familias primorum incolarum cum nonnullis ad-
hærentibus chorographicis secabimus in singulis insulæ quartis,
å mundi cardinibus distinetis. Quod fere supra subindicatum etc.
Ubi denuo leetor ingenuus mihi est rogandus, ut ad hujus præ-
sertim primæ partis (cum alioqui ipsius favore nullibi non egeam)
phraseologiam conniveat; dico tautologias perpetuas, non rerum,
sed verborum, de rebus semper non iisdem, verum similibus et
5
10
15
20
25
30