Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Blaðsíða 203
MERIDIONALIS
189
dem ab idololatris deturbatus larem alio transtulit, nihilo paca-
tiores Ethnicos expertus, quod etiam illic piscina non deesset.
Tertiå extructå loco etiam adhuc alio domunculå, pari piscium
suppetente copiå, eandem expertus est semper ab invidulis for-
5 tunam. Quibus Asulfi piscinis inhiantibus é faucibus bolus ereptus
est; piscinis istis omnibus inutilibus factis. Tribus autem istis
locis, unde Asulfum ejecerant, postmodum tria ruscula posita et
habitata sunt, ab ipso singula denominata, Asulffs-skdle, quod
ad rei gestæ memoriam non sine fato factum crediderim. Asulfi
10 autem nornen posterior ætas in Isulfum vel Isolfum mutavit, ut
ruscula illa hodie Isolffs-skalar vocentur. Porro Asulfus ex Ere-
miå suå deturbatus ad contribulem Iørundum in Jorundar-holltt
concessit, humaniter susceptus, nec tamen voluit licet Christianis-
mum professi, multo minus aliorum hospitio uti, sed domunculam
15 nonnihi.1 remotam et solitariam delegit, ubi ad vitæ exitum å
consanguineo sustentabatur.
Sectio 14. Beiganus mansionem impetravit inter Beria-
dals-aa et Vrrida-aa, habitans Beiganda-stadt.
Sectio 15. Fridanus Hin Audge, opulentus, consedit inter
20 amnes Lax-aa et Kalmans-aa, ipsius prædium Midfell. Ex cujus
posteris descendit Branderus, Episcopus aliquando Schalholl-
tensis.
Sectio 16. Ormerus, cognomine Haffnar-Ormur1. Occu-
pavit tractum Mela-Huerffe, medium inter Andakiils-aa et Lax-
2; aa, prædium Høffn, id est portus, å quo cognomen ipsi Haffnar-
Ormur2; prædium illud situm håbet sub monte, cui etiam å portu
nornen Haffnar-fiall. Filius ipsi Thorgeirus Høgguin-kin(n)e,
quasi genam vulneratus vel dissectus; fuerat enim Haquini Adal-
sten. fil. Comati Norvegiæ Regis aulicus inprimis strenuus. Qui
30 cum in loco Fitium pro domino fortiter pugnaret, obscæno vul-
nere faciem fædatus est. Nam, ut Salustii fere verba sunt, stre-
nuus quisque in prælio aut occidere (i.e. occumbere) solet, aut
graviter vulneratus discedere etc., id quod etiam Thorgeiro huic
Høgguinkinnoni usu venerat.
35 Sectio 17. FIrodgeir et Oddgeir fratres. Loci occupati par-
tern Haffnar-Ormerus benigne concessit Hrod-geiro, sapientis
1 osmur ed. 2 lormur ed.