Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 208
194
ISLANDIA
ab Ingulfi fundo principali, ubi initium fecimus, occidentem ver-
sus. Sequitur talis relationis continuatio versus orientem, dum
meridionalem Islandiam orientalis excipiat.
Sectio 32. Thraserus Herjulfi F. Occupavit ingentem illum
tractum inter Kallda Kloffs-aa et løkuls-aa. Hujus autem pater
Herjulfus, cognomine Horn-briotur (å fracto cornu sive cratere
corneo) aulicus Halfdano Fusco, Norvegiæ Regulo, qui quod
Rege amicis epulum exhibente alium quendam commilitonem cra-
tere corneo, multo argento insigni (quibus grandioribus illa ætas
usa est), percussum occidisset, dif fracto cratere Horn-briotur
cæpit appellari; ac simul Dominum iratum metuens, ut qui non
cornu vel craterem tantum, sed strictam convivii legem fregerit,
aufugit in Sueciam; ubi liberaliter sive benigne å Sueco exceptus
Regis sororem (forte notham) in sui amorem pellexit, sicque
non minus quam cornu et convivii legem hospitii jura fregerat
et violaverat; præter puellam Regiam non modo violatam, sed
ablatam, quam jam herum et hospitem et Regem tantå ingrati-
tudine ét injuriå supra modum exacerbatum excandescentemque
fuga arreptå devitans in Norvegiæ deserta loca secum abduxit; å
Iamtælandiå Norveg. versus meridiem habitatiunculå in valle-
culå quadam collocatå, quæ ab ipso Herjulfs-dal est nuncupata,
Danicé Herdal per validam syncopen. Vide descriptionem Nor-
veg. Domini Petri Vndalensis Danicam. Hic itaque Thraserus
nostras factus videtur fuisse Regis Sueciæ ex sorore nepos.
SECTIO 33. Olverus Barna-kall. Sic dictus, quia piraticam
16 more sui sæculi excercens pueris et infantibus contra piratarum
consuetudinem parceret, qua commiseratione immaniores illi Ol-
vero infensi (ac si illorum barbaries Olveri humanitate damna-
retur) probrosum, ut istis visum, cognomen eidem affinxerunt;
sed contra harpiarum intentionem agnominato in summam ce-
dens Humanitatis laudem et gloriam. Filius fuit Olvero Stenul-
fus, qui uxorem accepit Vnnam, Thorberni Laxa-kalli (ab eso-
cum capturå) filiam. Olveri item filius alter Steinmodus Konaldi
pater, etc., tertius Einarus pater Ofeigi Gretter1 ac Oleifi (Olai)
Breid, cui Thormodus Skapte genitus est. Ofeigus ille Gretterus1
cum consanguineo Thormodo affinem sibi antea factum Thor-
s
10
15
20
25
30
35
1 Brett- ed.