Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1952, Page 221
OCCIDENTALIS
207
ISLANDIÆ OCCIDENTALIS
Sectio I.
Kalmannus.
Admodum raros reperias, qui aliundé quam ex Norvegiå
3 sedes in Islandiå (ut monitum) quæsierint; nec nisi tota fere
occupatå jam å Norvegis insulå. Ex his fuit Kalmannus quidam,
natus ut creditur in Hebridibus, qui ante alios Islandiæ Occiden-
talis incolas ordine numeratur, non tempore vel quia primus
Occidentalis Islandiæ sit incola, sed quod prædium ab ipso ex-
:o tructum, montanis desertis adhærens, nempe Kalmans-tunga, ter-
mino Meridionalis Islandiæ iam descriptæ sit proximum, atque
idcirco, quia occidentem versus describendo pergimus, ante alia
attingendum. Quantum spectat prædii ruralis appellationem Kal-
mans-tungas1, quasi Kalmanni Lingula (an ligula), inde est, ut
15 supra attigimus. Aquæ sive amnes aut rivi utrinque agrum ali-
quem vel terræ spatium alluentes et inferius confluentes terræ
vel agri portionem in ipsum concursum vel confluentem desinen-
tem paulatim mucronatam faciunt, linguæ instar. Diminutivum
autem ejus sit lingula an ligula scribendum et proferendum, sub
20 judice lis est, vix å Martiale dirempta.
Quamvis me ligulam dicant equitesque patresque,
Dlcor ab indoctis lingula Grammaticis.
Sed instituto servientes pergemus. Moram aliquam fecerat
hic Kalmannus in sinu Islandiæ Meridional. Hval-fiørd (å ba-
2s læna), quam suam Ligulam (sive tungam) prædii loco assume-
ret; in quo sinu amnis nornen ab ipso factum vel aliis, Kalmans-
aa, quod amnis nornen in præcedentibus occurrit. In dicto jam
sinu quum Kalmanni filii duo submergerentur, ipse fastidio loci
nullam ibi habitationem fundavit, sed vasto itinere boream ver-
so sus, Albi superato, prædium Kalmans-tunga erexit, in confluente
Albis et amnis Fliots-aa situm. Filius Kalmanni vocatus Sturla,
officio publico, Gode, supra descripto. Ille in Sturlustad locum
primum obtinuit. Deinde patre demortuo in Kalmans-tunga. Ipse
vero Kalmannus cum concubinam invisens trans Albim iter habe-
1 Kalmons- ed.